Skip to the text

Capitulum 38

De debito quod abbas Arthebius solvit pro patre suo ex labore manuum suarum.

DIGNUM mihi videtur aliud ejusdem viri sancti caritativum opus memoriæ tradere, quo monachi terrarum nostrarum doceantur non solum rigorem continentiæ retinere, sed sincerissimum quoque caritatis affectum habere, unius et ejusdem viri exemplo. Hic namque nobili progenie ortus, a puerilibus annis fugit ad monasterium quod fere quatuor milliaribus distat a præfata urbe Ægypti, affectione hujus mundi ac parentum contempta. In quo omnem vitæ suæ ætatem ita expendit, ut per totos quinquaginta annos quibus ibi moratus est, nunquam vidit neque ingressus est locum natalem, nec vultum alicujus feminæ, imo nec matris suæ, adspexit. Interea pater ejus morte præventus, debitum centum solidorum reliquit. Quumque Arthebius esset ab omni inquietudine penitus alienus, utpote ab universis paternis facultatibus nudus, matrem suam percepit a creditoribus vehementer vexari. Tunc pietatis consideratione mollitus ab evangelico illo rigore quo non novit se patrem aut matrem habere in terra, quando parentes sui in prospero erant statu, ita se habere credidit matrem, sicque festinavit subvenire oppressæ, ut districtionem monasticam in nullo minueret. Nam in monasterio manens, solitum opus petiit sibi triplicari, et in eo per totum annum diebus noctibusque desudans, debitum illud labore manuum procuratum persolvit, et matrem suam ab inquietudinis molestia liberavit; ita eruens eam a debiti sarcina, ut nihil pateretur sibi imminui de religionis rigore propter opus necessariæ pietatis implendum. Sic quoque districtionem solitam custodivit, ut opus pietatis nequaquam negaret maternis visceribus.

Chapter 122 of 279