Capitulum 39
Qua simulatione cujusdam senis provisum sit opus manuum abbati Simeoni quum esset otiosus.
QUUM Frater nobis optime carus, Simeon nomine, Græci sermonis prorsus ignarus, venisset ab Italia, senior quidam cupiens ei tanquam peregrino opus caritatis impendere sub quodam redditionis colore, quæsivit ab eo cur otiosus sederet in cella : per hoc conjiciens Simeonem diu in cella durare non posse, tam ex otiositatis distractione, quam ex necessariarum rerum inopia; certus senior ille neminem posse tentationes solitudinis tolerare, nisi eum qui propriis manibus acquireret sibi victum. Porro Simeone respondente nihil se posse aut scire operari ex iis quæ ibi agebantur a Fratribus, nisi quod Latinam litteram scribere posset, si tamen aliquis in Ægypto codice indigeret Latino; senior ille nactus occasionem qua posset desideratum opus perficere pietatis sub colore redditionis : Ex Deo, inquit, inventa est ista occasio. Nam olim quærebam qui mihi Apostolum scriberet manu Latina : habeo enim fratrem militiæ actibus obligatum, optime in Latina lingua instructum, cui cupio aliquid de Scripturis transmittere ad legendum pro sua ædificatione. Tunc Simeon occasionem et actionem istam tanquam a Deo oblatam gratanter suscepit. Senex quoque libentius est amplexus hunc colorem, cujus apparentia seu prætextu posset libere adimplere opus pietatis optatum. Unde confestim attulit Simeoni non solum necessaria omnia sub specie mercedis totius anni, verum etiam membranas et instrumenta ad scribendum necessaria apportavit. Recepitque postea codicem scriptum, ibi ad nihil penitus utilem (quum universi in regione illa essent ignari sermonis Latini), præter hoc, quod senior ille hac industria prolixiorique sumptu hoc practicavit, ut Simeon ille absque verecundia promereretur necessarium sibi victum labore manuum suarum, et senior pietatem munificentiæ suæ sub colore et specie debitæ remunerationis compleret : eo abundantiorem sibi mercedem acquirens, quo affectu majori contulit Fratri peregrino non solum necessaria victus, sed etiam instrumenta operis sui et occasionem agendi.
Chapter 123 of 279