Skip to the text

Capitulum 40

De pueris qui portabant ficus ad œgrotantem, et fame defecerunt in via ficubus non gustatis.

SED quia in loco isto ubi proposuimus loqui de rigore jejuniorum et continentiæ, aliqua jam admixta sunt de affectu atque operibus caritatis, rursus ad propositum redeuntes, inseremus huic opusculo quoddam opus puerorum ætate, non sensu, dignum memoria. Quum enim quidam de partibus Libyæ detulisset ficus abbati Joanni dispensatori in eremo Scythi (tanquam rem valde miram, et illo in loco ante non visam), qui rexit dispensationem ecclesiæ constitutæ in Scythi, temporibus S. Paphnutii sibi ab eodem commissam, iste Joannes easdem ficus mox misit cuidam seni in interioribus eremi graviter infirmanti, per adolescentulos duos. Qui senex longe per decem et octo milliaria ab ecclesia mansit. Quumque adolescentes ad cellam pergerent senioris, dispersa repente densissima nebula, rectam semitam perdiderunt : quod ibi facillime solet etiam senibus evenire ex solitudinis vastitate. Quumque tota die ac nocte per inviam eremum discurrentes, nequaquam potuissent invenire cellam senis infirmi, confecti tam lassitudine viæ, quam fame et siti, spiritum suum Domino reddiderunt, genibus in orationis officio fixis. Qui post hæc diutissime inquisiti per suorum indicia vestigiorum (quæ in locis illis arenosis impressa tenentur quasi in nivibus, donec levis arena vento mota rursus operiat ea), inventi sunt reservasse ficus intactas, sicut acceperunt eas: eligentes potius exponere animam morti, quam infringere fidem depositi, et corporalem magis amittere vitam, quam dispensatoris violare mandatum.

Chapter 124 of 279