Skip to the text

Capitulum 29

De reformatione interna et gratiarum actione, et quibusdam spiritualibus exercitiis, atque de ordinatione omnium ad ultimum finem.

(a) NOLITE conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate spiritus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.1 (b) Expurgate ergo vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis. A2345678910

(c) Sive11 ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.1213 (d) Sive mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis.14 Caritas enim

Christi urget nos. (e) Renovamini autem spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. (f) Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri.15161718 (g) De cetero, fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, si qua virtus, si qua laus disciplinæ :19 hæc cogitate, quæ et didicistis, et accepistis, et audistis in me, et vidistis : hæc agite, et Deus pacis erit vobiscum.

(h) Exspoliate vos veterem hominem cum actibus suis, induentes novum eum qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum : ubi non est masculus neque femina, gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scyta, servus et liber; sed omnia et in omnibus Christus. Et grati estote, docentes et commonentes vosmetipsos in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.20 Omne quodcumque facitis in verbo aut opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.21 (i) In omnibus gratias agite :22 hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu, in omnibus vobis.23 (j) Per Jesum ergo offeramus hostiam laudis Deo semper, id est fructum labiorum nostrorum confitentium nomini ejus.24 (k) Qui de tantis periculis eripuit nos. In quem speramus quoniam et adhuc eripiet, adjuvantibus et vobis in orationibus pro nobis :25 ut ex multarum personis facierum ejus quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis. (l) Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos, in gratiarum actione abundet in gloriam Dei.2627

Footnotes

  1. Rom. XII, 2. ↩

  2. I Cor. V, 7, 8. ↩

  3. Tit. II, 8. ↩

  4. I Tim. IV, 7. ↩

  5. II Thess. III, 10-12. ↩

  6. II Thess. V, 13. ↩

  7. I Tim. I, 3, 4, 6, 7. ↩

  8. Philem. 7. ↩

  9. Philem. II, 19, 20. ↩

  10. I Thess. iii, 10. ↩

  11. Philipp. I, 17, 18. ↩

  12. Ephes. iv, 23. ↩

  13. I Cor. x, 31. ↩

  14. II Cor. v, 13. ↩

  15. Ephes. v, 20. ↩

  16. I Tim. IV, 4, 6. ↩

  17. Ephes. III, 1. ↩

  18. Ephes. v, 19, 20. ↩

  19. Philipp. iv, 8. ↩

  20. Ephes. V, 18, 19. ↩

  21. Coloss. iii, 9-11, 15-17. ↩

  22. I Thess. v, 18. ↩

  23. I Tim. V, 11, 14. ↩

  24. Hebr. xiii, 15. ↩

  25. II Cor. i, 10, 11. ↩

  26. I Thess. III, 9, 10. ↩

  27. II Cor. iv, 15. ↩

Chapter 30 of 74