Skip to the text

Capitulum 19

Contra avaritiam, et de liberalitate.

(a) A VARITIA nec nominetur in vobis :1 quia avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. (b) Ideo propter Christum omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam.23 (c) Veritate privati existimant quæstum esse pietatem. Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum, haud dubium, quia nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa et inutilia et nociva quæ mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas : quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo Dei, hæc fuge. Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui præstat omnia nobis abundanter ad fruendum;4 bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

(d) Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus.5 Ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam. Ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo.6

(e) Sed omnes quæ sua sunt quærunt, non quæ Jesu Christi.

Footnotes

  1. (a) Ephes. v, 3, 5. ↩

  2. (c) I Tim. VI, 5-11. ↩

  3. (b) Philipp. III, 8. ↩

  4. Ibid. 17-19. ↩

  5. (d) Hebr. xiii, 5, 6. ↩

  6. (e) Philipp. u, 21. ↩

Chapter 20 of 74