Skip to the text

Capitulum 32

Exhortatio ad laborem pro felicitate et beatitudine ipsa.

(a) EXISTIMO quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis.1 Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit eam in spe: quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. (b) Et hoc scientes, quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam quum credidimus. Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus. Et induimini Dominum Jesum. (c) Quoniam scriptum est:2 Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus his qui diligunt illum;3 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum.4 (d) Videmus nunc per speculum in ænigmate; tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte; tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. (e) Propter quod non deficimus.5 Id enim quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.

(f) Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam æternam in cœlis.

(g) Bonum igitur facientes non deficiamus:6 tempore enim suo metemus non deficientes. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. (h) Nam quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. Propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam justitiam quæ ex lege est, sed illam quæ est ex fide Jesu Christi, quæ ex Deo est justitia in fide:7 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionis illius, configuratus morti ejus; si quo modo occurram ad resurrectionem quæ est ex mortuis. (i) Quoniam Deus Pater dignos nos fecit in sortem Sanctorum in lumine: qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ, in quo habemus redemptionem, et remissionem peccatorum. (j) Igitur, si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Quum autem Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria.

(k) Certa bonum certamen fidei;8 apprehende vitam æternam in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. (l) Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.910 (m) Labora sicut bonus miles Christi Jesu. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.11 (n) Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.12 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex: non solum autem mihi, sed et his qui diligunt nomen ejus. (o) Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos ut abnegantes impietatem et sæcularia desideria, sobrie et juste et pie vivamus in hoc sæculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriæ magni Dei Jesu Christi.13

(p) Ingrediemur enim in requiem ejus, qui credimus, quemadmodum dixit:14 Sicut juravi in ira mea, Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. Dixit enim in quodam loco de die septimo sic: Et requievit Deus die septimo ab omnibus operibus suis. Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam. Quoniam ergo superest quosdam introire in illam, et hi quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem, iterum terminat diem quemdam Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est:15 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Nam si eis Jesus requiem præstitisset, nunquam de alia loqueretur posthac die.16 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.17181920

Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam requievit ab operibus suis: sicut et a suis Deus. Festinemus ergo ingredi in requiem illam, ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum.

(q) Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit per quem juraret majorem, juravit per semetipsum, dicens:21 Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. Homines enim per majorem sui jurant, et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem. (r) Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.22

Footnotes

  1. (a) Rom. VIII, 18-21. ↩

  2. (c) I Cor. II, 9, 10. ↩

  3. (b) Rom. xii, 11-14. ↩

  4. (d) Ibid. xii, 12. ↩

  5. (e) II Cor. IV, 16, 17. ↩

  6. (g) Galat. VI, 9, 10. ↩

  7. (h) Philipp. III, 7-11. ↩

  8. (k) I Tim. VI, 12. ↩

  9. (m) Ibid. II, 3. ↩

  10. (l) II Tim. I, 12. ↩

  11. Ibid. 6. ↩

  12. (n) Ibid. IV, 6-8. ↩

  13. (o) Tit. II, 11-13. ↩

  14. (p) Hebr. IV, 3-11. ↩

  15. (i) Coloss. I, 12-14. ↩

  16. (i) Coloss. I, 12-14. ↩

  17. Ibid. v, 1. ↩

  18. Ibid. xiii, 12. ↩

  19. Rom. xiii, 11-14. ↩

  20. (j) Ibid. III, 1-4. ↩

  21. (q) Hebr. vi, 13-18. ↩

  22. (r) Ibid. xiii, 14. ↩

Chapter 33 of 74