Skip to the text

Capitulum 34

Contra idololatriam.

(a) DICENTES se esse sapientes, stulti facti sunt;1 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula.2 (b) De his quæ idolis immolantur, scimus quoniam omnes scientiam habemus.3 De escis quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in cœlo, sive in terra: siquidem sunt dii multi et domini multi; nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illo; et unus Dominus Jesus Christus, et nos per ipsum.

Sed non in omnibus est scientia.4 (c) Non ergo idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Propter quod, carissimi, fugite ab idolorum cultura. Nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Quid ergo? Dico quod idolis immolatum sit aliquid, aut quod idolum sit aliquid? Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum. Non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. An æmulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? (d) Scitis autem quoniam quum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.5 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. (e) Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis qui natura non sunt dii, serviebatis.6 Nunc autem quum agnoveritis Deum, imo agniti estis ab eo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis?

Footnotes

  1. (a) Rom. i, 22, 23, 25. ↩

  2. Ibid. vii, 24, 25. ↩

  3. (b) I Cor. viii. 1, 4-7. ↩

  4. (c) Ibid. x, 7, 14, 18-22. ↩

  5. (d) Ibid. xii, 2, 3. ↩

  6. (e) Galat. iv, 8, 9. ↩

Chapter 35 of 74