Capitulum 36
Exhortatio ad diversas virtutes et actus earum. tanquam non habentes; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, tanquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur. Præterit enim figura hujus mundi. Volo autem vos sine sollicitudine esse. (d) Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini, et omnia vestra in caritate fiant. (e) In omnibus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in jejuniis, in vigiliis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris. (f) De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.
(d) I Cor. XVI, 13, 14.
(e) II Cor. VI, 4-7.
(f) Ibid. XIII, 11.
(g) Ephes. IV, 1-4.
(g) Obsecro itaque vos, ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia: supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in
(h) Philipp. II, 14-16.
(i) Coloss. III, 12, 13.
(j) I Thess. IV, 10, 11.
(k) Ibid. V, 16, 17, 19-21. unam spem vocationis vestræ. (h) Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus: ut sitis sine querela et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perniciosæ, inter quos lucetis sicut luminaria in hoc mundo; verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi: quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. (i) Induite ergo vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam; supportantes invicem et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
(j) Rogamus autem vos, fratres: ut abundetis magis, et operam detis ut quieti sitis; et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis; et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. (k) Semper gaudete. Sine intermissione orate. Spiritum nolite exstinguere. Prophetias nolite spernere. Omnia autem probate; quod bonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete vos. Fidelis est qui vocavit vos: qui etiam faciet. Fratres, orate pro nobis. Salutate fratres omnes in osculo sancto. Adjuro vos per Dominum, ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus. (l) Juvenilia desideria fuge; sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem et pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro. Servum enim Domini oportet esse mansuetum, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati. (m) Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. (n) Sectare justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
I Thess. V, 24-27.
(l) II Tim. II, 22, 24, 25.
(m) Tit. III, 14.
(n) I Tim. VI, 11.
Chapter 37 of 74