Capitulum 37
De Synagoga et variis gratiæ donis olim illi collatis, et circumcisione duplici.
(a) CIRCUMCISIO quidem prodest, si legem observes. Si autem prævaricator legis sis, circumcisio præputium facta est. Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur? Et judicabit quod ex natura est præputium, legem consummans, te qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es. Non enim qui in manifesto Judæus est, neque quæ in manifesto circumcisio in carne est; sed qui in abscondito Judæus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
(b) Quid ergo amplius est Judæo? Aut quæ utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. Quid enim si quidam eorum non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. (c) Qui sunt Israelitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamen-
(a) Rom. II, 25-29.
(b) Ibid. III, 1-3.
(c) Ibid. IX, 4, 5. tum, et legislatio, et obsequium, et promissio: quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen. (d) Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura, quemadmodum interpellat Deum adversus Israel? Domine, Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt; et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam. Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua sua ante Baal. Sic ergo et hoc tempore, reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus: alioqui gratia jam non est gratia.
(d) Rom. xi, 1-6.
(e) I Cor. x, 1-6.
(e) Nolo autem vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant autem de spirituali consequente eos petra; petra autem erat Christus. Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. Hæc autem in figura facta sunt nostri. (f) Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores.
(f) Galat. n, 15.
(g) Rom. xv, 8.
(g) Dico enim Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones.
(h) I Cor. x, 18.
(i) Philipp. m, 3-6.
(h) Videte Israel secundum carnem. (i) Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes: quanquam et ego habeam confidentiam in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, circumcisus octavo die, ex genere Israel, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis; secundum legem, Pharisæus; secundum æmulationem, persequens Ecclesiam Dei; secundum justitiam quæ in lege est, conversatus sine querela.
(j) Multifarie multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis, novissimis diebus locutus est nobis in Filio. (k) Habuit quidem et prius testamentum, justificationes culturæ, et sanctum sæculare. Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum: quod dicitur Sancta. Post velamen autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum, aureum habens thuribulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron quæ fronduerat, et tabulæ testamenti; superque eam Cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula.
(j) Hebr. 1, 1, 2.
(k) Ibid. 18, 15.
Chapter 38 of 74