Capitulum 30
De originali peccato et ejus transfusione, et de comparatione gratiæ Christi ad culpam Adæ.
(a) PER Jesum Christum nunc reconciliationem accepimus.1 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Nam regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. Sed non sicut delictum, ita et donum. Si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in multis abundavit. Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Si enim in unius delicto mors regnavit per unum, multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia : ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam per Jesum Christum Dominum nostrum.
(b) Scimus autem quod lex spiritualis est;2 ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. Quod enim operor, non intelligo. Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio. Si autem quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona est. Nunc autem jam non ego operor illud; sed quod habitat in me peccatum. Scio enim quoniam non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle adjacet mihi, perficere autem non invenio. Non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod odi malum, hoc ago. Si autem quod nolo, illud facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in legem peccati quæ est in membris meis. Igitur ego ipse mente servio legi Dei; carne autem, legi peccati.
(c) Eramus enim natura filii iræ, sicut et ceteri.3 (d) Quoniam quidem per hominem mors;4 et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo vivificabuntur. (e) Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.5 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.6
Footnotes
Chapter 31 of 74