Skip to the text

Capitulum 35

Contra diversa vitia hominum.

(a) INEXCUSABILES sunt, quia quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt;1 sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt: repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia; plenos invidia, homicidiis, contentione, dolo, malignitate; susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus inobedientes, insipientes, incompositos, sine affectione, absque fœdere, sine misericordia. Qui quum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte: non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus.

(b) Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse, sicut scriptum est:2 Quia non est justus quisquam; non est intelligens, non est requirens Deum: omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulcrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant; venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum; et viam pacis non cognoverunt. Non est timor Dei ante oculos eorum.

(c) Si is qui frater nominatur inter vos, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus:3 cum hujusmodi nec cibum sumere. Auferte malum ex vobis ipsis. (d) Nolite errare:4 neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt.

(e) Non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.5 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. (f) Irascimini, et nolite peccare. Sol non occidat super iracundiam vestram.6 Nolite locum dare diabolo. Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia.

(g) Quidam propter invidiam et contentionem, quidam autem et propter bonam voluntatem prædicant Christum;7 quidam autem ex caritate, scientes hoc quod in defensione Evangelii positus sum; quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.8 (h) Nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. Nolite mentiri invicem. (i) Scientes hoc quia justo non est lex posita, sed injustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, perjuris:9 et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur, quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei.

(j) Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis dæmoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere et abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem:10 quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: sanctificatur enim per Verbum Dei et orationem.11 (k) Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei: habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita. Ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis, semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes.12 (l) Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, quum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.

(a) NON exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato;13 sed exhibete vos Deo tanquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiæ Deo. Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim estis sub lege, sed sub gratia. Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. (b) Rogo ergo vos, fratres, imitatores mei estote.14 Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni Ecclesia doceo. Nam et si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. Non ut confundam vos hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.15 (c) Hoc itaque dico, fratres: Tempus breve est; reliquum est ut et qui habent uxores, sint

Footnotes

  1. (a) Rom. i, 20, 21, 24, 28-32. ↩

  2. (b) Rom. iii, 9-18. ↩

  3. (c) I Cor. v, 11, 13. ↩

  4. (d) Ibid. vi, 9, 10. ↩

  5. (e) Ibid. x, 6, 8-11. ↩

  6. (f) Ephes. IV, 26, 27, 30, 31. ↩

  7. (g) Philipp. I, 15-17. ↩

  8. (h) Coloss. III, 8, 9. ↩

  9. (i) I Tim. I, 9-11. ↩

  10. (j) Ibid. IV, 1-5. ↩

  11. (k) II Tim. III, 1-7. ↩

  12. (l) Tit. I, 15, 16. ↩

  13. (a) Rom. VI, 13-15. ↩

  14. (b) I Cor. IV, 16, 17, 15, 14. ↩

  15. (c) Ibid. VII, 29-32. ↩

Chapter 36 of 74