Capitulum 27
De spirituali gloriatione seu gaudio et consolatione, et contra inanem gloriam.
(a) GLORIA autem, et pax, et honor, omni operanti bonum, Judæo primum et Græco. (b) Gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei:12 non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus. Sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. (c) Deus autem repleat vos omni gaudio in credendo.34 (d) Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura. Omnia vestra sunt; vos autem Christi, Christus autem Dei. (e) Non est bona gloriatio vestra.5 Nescitis quoniam modicum fermentum totam massam corrumpit?
(f) Deus consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo :678 quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat consolatio nostra. Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum quas et nos patimur : ut spes nostra firma sit pro vobis, scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. Nam gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ quod in simplicitate et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo, abundantius autem ad vos. Non enim alia scribimus vobis quam quæ legistis et cognoscitis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, sicut cognoscitis nos ex parte :9 quia gloria vestra nos sumus, sicut et vos nostra, in adventu Domini nostri Jesu Christi. (g) Gaudeo igitur in vobis.
II Cor. 1, 12-14.
(g) Rom. XVI. 17.
(h) II Cor. V, 11, 12.
(i) Ibid. VII, 3, 4, 6, 7.
Ibid. 13, 14.
(h) Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus; Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde. (i) Prædiximus enim quod in cordibus nostris estis, ad commoriendum, et ad convivendum. Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis; repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. Nam qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi : non solum in adventu ejus, sed etiam in consolatione qua consolatus est nos in vobis, referens nobis desiderium vestrum, fletum vestrum, æmulationem pro me, ita ut magis gauderem. Ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra abundantius magis consolati sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis. Et si quid apud illum gloriatus sum de vobis, non sum confusus; sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra quæ fuit ad Titum, veritas facta est. Gaudeo quod in omnibus confido in vobis. (j) Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei quæ data est mihi in Ecclesiis Macedoniæ, quod in multo experimento tribulationis, abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum.
II Cor. VII, 16.
(j) Ibid. VIII, 1, 2.
(k) Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulæ quam mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos. Non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos : usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi. Non in immensum gloriantes in alienis laboribus; spem autem habentes crescentis fidei vestræ, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantia, etiam in illa quæ ultra vos sunt, evangelizare : non in aliena regula, in his quæ præparata sunt, gloriari. Qui autem gloriatur, in Domino glorietur.
(k) Ibid. X, 13-18.
Non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat.
(l) Iterum dico, ne quis me putet insipientem. Alioqui velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier. Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ. Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. In quo quis audet (in insipientia dico), audeo et ego. Hebræi sunt, et ego. Israelitæ sunt, et ego. Semen Abrahæ sunt, et ego. Ministri Christi sunt, et ego : ut minus sapiens dico, plus ego. Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt gloriabor. (m) Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. (n) Gaudemus enim quando nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. (o) Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.10
(l) Ibid. XI, 16-18.
Ibid. 21-23.
Ibid. 30.
(m) Ibid. XU, 9.
(n) Ibid. XIII, 9.
(o) Galat. VI, 14.
(p) Quid enim? Dum omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem Chri-
(p) Philipp. I, 18-20. stus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Jesu Christi, secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar. (q) Sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. Id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi. (r) De cetero, fratres, gaudete in Domino. (s) Gaudete in Domino semper; iterum dico, gaudete: Dominus prope est. Nihil solliciti sitis. Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis, etc. (t) Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis, in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quæ desunt fidei vestræ? (u) Propter quod consolamini invicem, et consolamini pusillanimes. (v) Quæ est enim spes nostra, aut gaudium, aut corona gloriæ? Nonne vos ante Dominum Jesum estis in adventu ejus? Vos enim estis gloria nostra et gaudium. (w) Gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Ita, frater, ego te fruar in Domino; refice viscera mea in Christo.
Footnotes
Chapter 28 of 74