Capitulum 23
De spirituali profectu et perfectione.
C (a) NESCITIS quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. Omnis enim qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet : et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum ; sic pugno, non quasi aerem verberans. (b) Æmulamini autem charismata meliora. (c) Quum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. (d) Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem Ecclesiæ quærite ut abundetis. (e) Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. (f) Potens est enim Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis
(a) I Cor. IX, 24-26.
(b) Ibid. XII, 31.
(c) Ibid. XIII, 11.
(d) Ibid. XIV, 12.
(e) II Cor. VI, 1, 2.
(f) Ibid. IX, 8-11. in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in sæculum sæculi. Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ: ut in omnibus locupletati, abundetis in omnem simplicitatem, quæ operatur per vos gratiarum actionem Deo.
(g) Bonum autem æmulamini in bono semper, et non tantum quum præsens sum apud vos.12 (h) Veritatem autem facientes, in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus.3 (i) Eratis enim aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate; probantes quid sit beneplacitum Deo. (j) Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas.4 Adversus hujusmodi non est lex.5 (k) De cetero ergo, fratres, rogamus vos, et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo, sic et ambuletis, ut abundetis magis.6 (l) Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectionem feramur:7 non rursus jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis et fidei ad Deum, baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni.8 Et hoc ergo faciemus, si quidem permiserit Deus. Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur.9 Cupimus autem ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones.
(m) Non quod jam acceperim, aut perfectus sim:10 sequor autem si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora extendens me ipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. Et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. (n) Perfectorum autem est solidus cibus:11 eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali. (o) Perficientes sanctificationem, in timore Dei.12 (p) Ideo, fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote;1314 sensibus autem perfecti sitis.
(q) Nunc ergo liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam.15 Gratia autem Dei vita æterna in Christo Jesu. (r) An nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?16 Empti enim estis pretio magno. Glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro.17 (s) Primus homo de terra, terrenus; secundus de cœlo, cœlestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis cœlestis, tales et cœlestes. Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cœlestis. Hoc autem dico, fratres, quod caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt; neque corruptio incorruptelam possidebit.
(t) Christo confixus sum cruci. Vivo autem, jam non ego;18 vivit vero in me Christus, qui dilexit me, et tradidit semetipsum propter me. Non abjicio gratiam Dei. (u) De cetero nemo mihi molestus sit. Ego stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. (v) Salutat vos Epaphras, qui est ex vobis, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei (w) Nostra enim conversatio in cœlis est.1920 (x) Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea, sic state in Domino.21 (y) Vos enim testes estis et Deus, quam sancte et juste et sine querela, vobis qui credidistis, fuimus: sicut scitis qualiter unumquemque vestrum, tanquam pater filios suos, deprecantes vos et consolantes, testificati sumus ut ambularetis digne Deo, qui vos vocavit in suum regnum et gloriam. (z) Omnes enim vos filii lucis estis et filii diei.22 (a') Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum.23 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri Jesu Christi, neque me vinctum ejus; sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei.
Footnotes
-
(h) Ephes. IV, 15. ↩
-
(g) Galat. IV, 18. ↩
-
(i) Ibid. v, 8-10. ↩
-
(j) Galat. v, 22, 23. ↩
-
(k) I Thess. IV, 1. ↩
-
(l) Hebr. VI, 1-3. ↩
-
(t) Galat. II, 19-21. ↩
-
(u) Ibid. VI, 17. ↩
-
Ibid. 9, 11, 12. ↩
-
(m) Philip. III, 12-15. ↩
-
(n) Hebr. v, 14. ↩
-
II Cor. VII, 1. ↩
-
(p) I Cor. XIV, 20. ↩
-
(o) I Cor. VII, 1. ↩
-
(q) Rom. VI, 22, 23. ↩
-
(r) I Cor. VI, 19, 20. ↩
-
(s) Ibid. XV, 47-50. ↩
-
(v) Coloss. IV, 12. ↩
-
(x) Ibid. IV, 1. ↩
-
(w) Philip. III, 20. ↩
-
(y) I Thess. II, 10-12. ↩
-
(z) I Thess. v, 5. ↩
-
(a') II Tim. 6-8. ↩
Chapter 24 of 74