Skip to the text

Capitulum 26

De oratione.

(a) SIMILITER autem spiritus adjuvat infirmitatem nostram.1 Nam quid oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.2 Etiam Christus interpellat pro nobis.3 (b) Si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. Quid ergo? Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente.4 (c) Orationi sitis instantes. (d) Per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis.56 (e) In omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione, petitiones vestræ innotescant apud Deum. (f) Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione.7 (g) Et sine intermissione orate.8

Footnotes

  1. (a) Rom. VIII, 26, 27. ↩

  2. Ibid. 34. ↩

  3. (b) I Cor. XIV, 14. ↩

  4. (c) Rom. XII, 12. ↩

  5. (e) Philipp. IV, 6. ↩

  6. (d) Ephes. VI, 18. ↩

  7. (f) Coloss. IV, 2. ↩

  8. (g) I Thess. V, 17. ↩

Chapter 27 of 74