Capitulum 28
Contra loquacitatem, otium ac curiositatem.
(a) NON in sermone est regnum Dei, sed in virtute.1 (b) Corrumpunt mores bonos colloquia prava.2 (c) Numquid levitate usus sum? Aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non? Fidelis3 autem Deus, quia sermo noster qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non: sed est in illo Est. (d) Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.4 (e) Sed implemini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in hymnis, et psalmis, et canticis spiritualibus. (f) Rogavi te ut remaneres Ephesi, quum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem quæ est in fide. Nam quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores: non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant. (g) Simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet. (h) Nam et quum essemus apud vos, hæc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari, nec manducet. Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. His autem qui ejusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino Jesu, ut cum silentio operantes, panem suum manducent. (i) Ineptas autem et aniles fabulas devita. (j) Verbum sanum, irreprehensibile, ut is qui ex adverso est vereatur, nihil habens mali dicere de nobis.
Footnotes
Chapter 29 of 74