Capitulum 14
De obedientia.
(a) SCIMUS autem quoniam quæcumque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo. (b) Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam, justi constituentur multi.123 (c) An nescitis quoniam cui exhibuistis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obedistis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ in qua traditi estis.
(d) Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit.4 Non est enim potestas nisi a Deo. Itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit ; qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Ideoque necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Ideo enim et tributa præstatis : ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. (e) Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est.5
(f) Obsecro autem vos, fratres, nostis domum Stephanæ et Fortunati et Achaici, quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt semetipsos :6 ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti et laboranti. Cognoscite ergo qui ejusmodi sunt.7 (g) Viscera Titi abundantius in vos sunt, reminiscens omnium vestrum obedientiam, quomodo cum timore et tremore excepistis eum. (h) O insensati Galatæ !8 quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus proscriptus est, et in vobis crucifixus? (i) Currebetis bene :9 quis vos impedivit veritati non obedire? Nemini consenseritis. Persuasio hæc non est ex eo qui vocat vos. Modicum fermentum totam massam corrumpit. (j) Itaque, carissimi mei, sicut semper obedistis, non in præsentia mea tantum, sed multo magis nunc in absentia mea.1011 (k) Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum. Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui etiam dedit Spiritum Sanctum suum in nobis.
(l) Ideo, fratres, state, et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem, sive per epistolam nostram.1213 (m) Confidimus autem de vobis in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis et facietis. Quod si quis non obedierit verbo nostro per epistolam, hunc notate ; et ne commisceamini cum illo, ut confundatur ; et nolite sicut inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
(n) Hoc præceptum commendo tibi, fili mi Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, habens fidem et bonam conscientiam :14 quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt. Ex quibus est Hymenæus et Alexander, quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. (o) Præcipe hæc et doce. Nemo adolescentiam tuam contemnat. (p) Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina.15 Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti ; et : Dignus est operarius mercede sua. Testor coram Deo et Jesu Christo et electis angelis ejus, ut hæc custodias, sine præjudicio nihil faciens in aliam partem declinando. (q) Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile, usque in adventum Domini nostri Jesu Christi.
(o) Tim. IV, 11, 12.
(p) Ibid. v, 17, 18.
Ibid. 21.
(q) Ibid. VI, 13, 14.
(r) Tit. I, 10-14.
(s) Ibid. II, 15.
(t) Ibid. III, 1, 2.
(u) Philem. 8, 9, 21.
(v) Hebr. II, 1-3.
(r) Sunt enim multi inobedientes, et vaniloqui, et seductores, maxime qui de circumcisione sunt : quos oportet redargui, qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia. Dixit quidam ex eis proprius eorum propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, non intendentes Judaicis fabulis, et mandatis hominum aversantium se a veritate. (s) Hæc loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat. (t) Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, et ad omne opus bonum paratos esse, neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. (u) Multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet, propter caritatem magis obsecro. Confidens de obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id quod dico, facies.
(v) Propterea abundantius nos observare oportet ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus. Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio et inobedientia accepit justam mercedis retributionem : quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem ? (w) Christus quum esset Filius Dei, didicit ex his quæ passus est, obedientiam ; et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis æternæ. (x) Deinde patres quidem carnis nostræ habuimus eruditores, et reverebamur eos. Non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ? Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos ; hic ad id quod utile est, in recipiendo sanctificationem ejus. Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur : multo magis nos qui de cœlis loquentem nobis avertimus. Cujus vox movit terram tunc, nunc autem repromittit, dicens : Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed etiam cœlum. Quod autem Adhuc semel dicit, declarat mobilium translationem, tanquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia.16
(w) Hebr. v, 8.
(x) Ibid. XU, 9, 10.
Ibid. 25-27.
(y) Laudo autem vos, fratres, quod sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.
(y) I Cor. XI, 2.
Footnotes
-
(c) Ibid. VI, 16, 17. ↩
-
(b) Ibid. V, 19. ↩
-
(a) Rom. III, 19. ↩
-
(d) Ibid. XIII, 1, 2, 5, 6. ↩
-
(e) Rom. XVI, 19. ↩
-
(f) I Cor. XVI, 15, 16, 18. ↩
-
(g) II Cor. VII, 15. ↩
-
(h) Galat. III, 1. ↩
-
(i) Ibid. V, 7-9. ↩
-
(k) I Thess. IV, 2, 8. ↩
-
(j) Philipp. II, 12. ↩
-
(m) Ibid. III, 4, 14, 15. ↩
-
(l) II Thess. II, 15. ↩
-
(n) I Tim. I, 18-20. ↩
-
I Tim. IV, 11, 12. ↩
-
I Tim. XII, 9, 10. ↩
Chapter 15 of 74