Capitulum 16
De temperantia et sobrietate, et corporis castigatione.
(a) FRATRES, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.1
Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. (b) Obsecro vos itaque, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. (c) Et carni curam ne feceritis in desideriis. (d) Qui autem infirmus est, olus manducet. (e) Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum.2 (f) Ego igitur castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte quum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.3 (g) Idcirco exhibeamus nos sicut Dei ministros in vigiliis, in jejuniis, in castitate. (h) Et mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus.
(i) Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem.4 Hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. (j) In quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiæ: in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum; et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri. (k) Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut jam non ambuletis sicut et gentes ambulant, in vanitate sensus sui:5 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a via Dei, per ignorantiam quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum; qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ in operationem immunditiæ omnis, in avaritiam. Vos autem non ita didicistis
A Christum: si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu:6 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. (l) Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi: quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
(m) Mortificate ergo membra vestra quæ sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam: propter quæ venit ira Dei in filios incredulitatis; in quibus et vos ambulastis aliquando, quum viveretis in illis. (n) Hæc est autem voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione;7 ut sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore, et non in passione desiderii sicut et gentes quæ ignorant Deum. (o) Igitur non dormiamus sicut et ceteri; sed vigilemus, et sobrii simus. (p) Te ipsum castum custodi. Noli adhuc aquam bibere; sed modico vino utere, propter stomachum tuum, et frequentes infirmitates tuas.8 (q) Sobrius esto.910 (r) Ne quis fornicator, aut profanus, ut Esau, qui propter unam escam vendidit primitiva sua.1112131415 Scitote enim quoniam postea cupiens hereditare benedictionem, reprobatus est.16 Non enim invenit pœnitentiæ locum, quanquam cum lacrimis inquisisset eam.1718 (s) Nolite ergo inebriari vino, in quo est luxuria.1920
Footnotes
-
(a) Rom. VIII, 12, 13. ↩
-
(b) Ibid. XII, 1. ↩
-
(m) Coloss. III, 5-7. ↩
-
(i) Galat. V, 16, 17. ↩
-
(j) Ephes. II, 2, 3. ↩
-
(k) Ibid. IV, 17-22. ↩
-
(l) Philipp. III, 18, 19. ↩
-
(c) Ibid. XIII, 14. ↩
-
(q) II Tim. IV, 5. ↩
-
(d) Ibid. XIV, 2. ↩
-
(r) Hebr. XII, 16, 17. ↩
-
(n) I Thess. IV, 3-5. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
(f) I Cor. IX, 27. ↩
-
(e) Ibid. 21. ↩
-
(g) II Cor. VI, 4. ↩
-
(o) Ibid. V, 6. ↩
-
(h) Ibid. VII, 1. ↩
-
(s) Ephes. V, 18. ↩
-
(p) I Tim. 22, 23. ↩
Chapter 17 of 74