Skip to the text

Capitulum 24

De correptione caritativa et justa.

(a) NOLITE communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.1 Quæ enim in occulto fiunt ab eis, turpe est dicere. Omnia autem quæ arguuntur, a lumine manifestantur. Omne enim quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit : Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.2 (b) Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos. (c) Quod si quis non obedierit, nolite illum quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.34 (d) Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Peccantes autem coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant.5 (e) Testificor coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos ac mortuos, et per adventum ipsius et regnum ejus : prædica verbum; insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Erit enim tempus quum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus : et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. (f) Scriptura utilis est ad arguendum, ad corripiendum.6 (g) Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio.7

(h) Servum autem Domini oportet cum modestia esse corripientem eos qui resistunt veritati, nequando det illis Deus pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.8

(i) Etenim quum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei;9 et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. Omnis enim qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ : parvulus enim est.10 (j) Quis filius quem non corripit pater? Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii sed mœroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiæ.

Footnotes

  1. (a) Ephes. v, 11-14. ↩

  2. (b) I Thess. v, 14. ↩

  3. (d) I Tim. v, 1, 20. ↩

  4. (c) II Thess. III, 14, 15. ↩

  5. (e) II Tim. IV, 1-4. ↩

  6. (f) Ibid. III, 16. ↩

  7. (g) Tit. II, 15. ↩

  8. (h) II Tim. II, 24-26. ↩

  9. (i) Hebr. v, 12. ↩

  10. (j) Ibid. xii, 7, 11. ↩

Chapter 25 of 74