Skip to the text

Capitulum 38

De Ecclesia.

(a) ILLA quæ sursum est Jerusalem, libera est: quæ est mater nostra. Scriptum est enim: Lætare, sterilis, quæ non paris; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum. (b) Christus enim caput est Ecclesiæ, ipse salvator corporis ejus. Et Ecclesia subjecta est Christo, qui dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret mundans eam lavacro aquæ in verbo vitæ, ut exhi-

(a) Galat. iv, 26, 27.

(b) Ephes. v, 23-27. beret ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Nemo unquam carnem suam odio habuit; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ; et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est. Ego autem dico in Christo et in Ecclesia. (c) Hæc tibi scri-

Ibid. 29, 32.

(c) I Tim. m, 14, 15. bo, sperans me venire ad te cito; si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.

(d) Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tanquam famulus, in testimonium eorum quæ dicenda erant;1 Christus vero tanquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos.2 (e) Vos enim estis templum Dei vivi, etc., ut supra. (f) Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accessibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, et tubæ sonitum, et vocem verborum:3 quam qui audierunt, excusaverunt se ne eis fieret verbum. Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum et tremebundus. Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cœlestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in cœlis, et judicem omnium Deum, et spiritum perfectorum justorum, et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis adspersionem melius loquentem quam Abel. Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo. hi a Deo, ut sim minister Christi Jesu in gentibus, sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. Non enim audeo aliquid loqui eorum quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis, in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. Sic autem prædicavi hoc Evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem; sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent. Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos. Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis, quum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. Hoc igitur quum consummavero et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.

(c) Et ego quum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi.4 Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Et sermo meus et prædicatio mea, non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis: ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. (d) Dei enim sumus adjutores;5 Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis. Secundum gratiam quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superædificat. (e) Non sum liber?6 Non sum apostolus? Nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? Nonne

Footnotes

  1. (d) Hebr. III, 5, 6. ↩

  2. (e) II Cor. VI, 16. ↩

  3. (f) Hebr. XII, 18-24, 28. ↩

  4. (c) I Cor. II, 1, 2, 4, 5. ↩

  5. (d) Ibid. III, 9, 10. ↩

  6. (e) Ibid. IX, 1, 2. ↩

Chapter 39 of 74