Capitulum 22
Contra temeraria et inordinata judicia.
(a) INEXCUSABILIS es, o homo omnis qui judicas : in quo enim judicas alterum, te ipsum condemnas; eadem agis quæ judicas. Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. Existimas autem hoc, o homo omnis qui judicas eos qui talia agunt et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei. (b) Alius credit se manducare omnia. Is qui manducat, non manducantem non spernat. Et qui non man-
(a) Rom. II, 1-5.
(b) Ibid. XIV, 2-6. ducat, manducantem non judicet : Deus enim illum assumpsit. Tu quis es qui judicas alienum servum? Suo domino stat aut cadit. Stabit autem : potens est enim Deus statuere illum. Nam alius judicat diem inter diem ; alius judicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit. Et qui manducat, Domino manducat : gratias enim agit Deo. Tu autem, quid judicas fratrem tuum? Aut tu, quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi. Scriptum est enim : Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Domino. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius invicem judicemus ; sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri aut scandalum. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat.
Rom. xiv, 10-13.
Ibid. 22.
(c) I Cor. IV, 3-5.
(d) Ibid. v, 12, 13.
(e) Ibid. VI, 1-9.
(c) Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die ; sed neque me ipsum judico. Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Qui autem judicat me, Dominus est. Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo. (d) Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare? Nonne de his qui intus sunt vos judicatis ? Nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. (e) Audet aliquis vestrum habens negotium judicari apud iniquos, et non apud sanctos ? An nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt ? Et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? Nescitis quoniam angelos judicabimus? quanto magis sæcularia? Sæcularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum. Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum ? Sed frater cum fratre in judicio contendit : et hoc, apud infideles ? Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? Quare non magis fraudem patimini? Sed vos injuriam facitis et fraudatis : et hoc, fratribus. An nescitis quoniam impii regnum Dei non possidebunt.
(f) Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Dum autem judicamur a Domino, corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. (g) Ab his autem qui videbantur aliquid esse, quales aliquando fuerint, nihil mea interest. Deus personam hominis non accipit. (h) Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum, quæ sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.
(f) I Cor. XI, 31, 32.
(g) Galat. II, 6.
(h) Coloss. II, 16, 17.
Chapter 23 of 74