Capitulum 17
Contra vitia carnis.
(a) SERVIERUNT creaturæ potius quam Creatori.1 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ. Nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi, relicto usu naturali feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes; et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. (b) Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ. Sicut exhibistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati, ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ, in sanctificationem. Quem ergo fructum habuistis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. Stipendia enim peccati mors. (c) Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Ergo debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.23
(d) Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis;4 sed induimini Dominum Jesum.
(e) Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.56 Et vos inflati estis;7 et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi.8 Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis: non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus; alioqui debueratis de hoc mundo jam exisse. Nunc autem scripsi vobis non commisceri. (f) Esca ventri, et venter escis:9 Deus autem et hunc et has destruet. Corpus non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori. Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim, inquit, duo in carne una. Fugite fornicationem. Omne enim peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est;10 qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
(g) Manifesta sunt opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, invidiæ, ebrietates, comessationes, et his similia: quæ prædico vobis, sicut prædixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. (h) Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos; aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet; sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. Propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. (i) Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. (j) Fornicatores enim et adulteros judicabit Deus.
Footnotes
Chapter 18 of 74