Skip to the text

Capitulum 15

De pietate et misericordia.

(a) GAUDETE cum gaudentibus, flete cum flentibus. Si esurit inimicus tuus, ciba illum ; si sitit, potum da illi.1

(a) Rom. XU, 15, 20.

Hæc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. (b) Infirmum autem

(b) Ibid. XIV, 1. in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. (c) Debemus nos firmiores imbecillitatem infirmorum sustinere, et

(c) Ibid. XV, 1, 3, 7. non nobis placere. Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est :

Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. Propter quod suscipite invicem, sicut Christus suscepit vos, in honorem Dei. (d) Probaverunt enim Macedonia

(d) Ibid. 26. et Achaia collationem aliquam facere in

(e) Rom. xvi, 1, 2. pauperes sanctorum qui sunt in Jerusalem. (e) Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio Ecclesiæ quæ est Cenchris : ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis, et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit. Etenim ipsa quoque adstitit multis, et mihi ipsi.

(f) I Cor. xvi, 1-4.

(f) De collectis autem quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi in Ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite per unam sabbati. Unusquisque vestrum apud se reponat, recondens quod ei bene placuerit, ut non, quum venero, tunc collectæ fiant. Quum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. Quod si dignum fuerit

Ibid. 10, 11. ut et ego eam, mecum ibunt. Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego. Ne quis ergo illum spernat; deducite autem illum in pace, ut veniat ad me. Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt : refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. (g) Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem omnes vos. Sufficit illi qui ejusmodi est objurgatio hæc quæ fit a pluribus : ita ut econtrario magis donetis et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem. Ideo enim scripsi vobis, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. Cui autem

Ibid. 17, 18.

(g) II Cor. ii, 5-11. aliquid donastis, et ego. Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi : ut non circumveniamur a Satana. Non enim ignoramus cogitationes ejus.

(h) Ibid. viii, 3-8.

(h) Et ego secundum virtutem testimonium Ecclesiis Macedoniæ reddo, quia supra virtutem voluntarii fuerunt, cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos. Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei : ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis gratiam istam. Sed sicut in omnibus abundatis, fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos : ut et in hac gratia abundetis. Non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans. Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore. Nunc autem et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi : quoniam sua voluntate profectus est ad vos. Misimus autem cum eo fratrem cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias : non solum autem, sed et ordinatus est ab Ecclesiis comes peregrinationis nostræ, in hac gratia quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram : devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine quæ ministratur a nobis. Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Misimus cum illis fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse ; nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, sive pro Tito qui est socius meus et in vobis adjutor, sive fratres nostri Apostoli Ecclesiarum gloriæ Dei.

C (i) Nam de ministerio quod fit in sanctos, ex abundanti est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum : pro quo de vobis glorior apud Macedones, quoniam et Achaia parata est ab anno priore, et vestra æmulatio provocavit plurimos. Misimus autem fratres, ne quod gloriamur pro vobis, evacuetur in hac parte, ut quemadmodum dixi, parati sitis : ne quum venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, ut non dicamus vos, in

II Cor. viii, 10, 11.

Ibid. 16-23.

(i) Ibid. ix, 1-5. hac substantia. Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse : sic quasi benedictionem, non quasi avaritiam. Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed etiam abundat per multos in gratiarum actione in Domino per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelio Christi, in simplicitate2 communicationis in illos3 et in omnes, et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis.45 (j) Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ; sed et supportate me.

(k) Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris.7 (l) Qui fura-

(m) Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos :8 quoniam quidem omnes vos desiderabat, et mœstus erat propterea quod audieratis illum infirmatum. Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est ejus; non solum autem ejus, verum etiam mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi in honore habetote, quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam, ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.

(n) Etiam rogo te, Germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio, cum Clemente et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.9 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati enim eratis. Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici in quibus sum sufficiens esse. Verumta men bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli : quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. Habeo autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epaphrodito quæ misistis, odorem suavitatis, hostiam acceptam, Deo placentem.

(o) Rogamus autem vos, fratres, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos.10 (p) Non enim injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius :11 quia ministrastis sanctis, et ministratis. Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem.12 (q) Nam et vinctis compassi estis.13 (r) Hospitalitatem autem nolite oblivisci : per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio receptis. Mementote vinctorum, tanquam simul vincti; et laborantium, tanquam et ipsi in corpore morantes. Beneficentiæ et communionis nolite oblivisci :14 talibus enim hostiis promeretur Deus. Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii.15 (s) Exerce autem te ipsum ad pietatem.16 Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est; pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ.1718

Footnotes

  1. Rom. XII, 15, 20. ↩

  2. II Cor. ix, 10, 11. ↩

  3. II Cor. ix, 12-14. ↩

  4. (j) Ibid. xi, 1. ↩

  5. Ibid. 14-18. ↩

  6. (k) Galat. vi, 2, 6, 1. ↩

  7. (l) Ephes. iv, 28, 32. ↩

  8. (m) Philip. n, 25-30. ↩

  9. (n) Philipp. iv, 3. ↩

  10. (o) I Thess. v, 14. ↩

  11. (p) Hebr. vi, 10, 11. ↩

  12. (q) Ibid. x, 34. ↩

  13. (r) Ibid. xii, 2, 3. ↩

  14. Ibid. 16. ↩

  15. Ibid. 22. ↩

  16. (s) I Tim. iv, 7, 8. ↩

  17. (r) Ibid. xiii, 2, 3. ↩

  18. (m) Philip. ii, 25-30. ↩

Chapter 16 of 74