Capitulum 20
De exemplaritate servanda, et scandalis evitandis.
(a) Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem, confidis te ipsum ducem esse cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam et scientiam veritatis in lege.1 Qui alium doces, te ipsum non doces? Qui prædicas non furandum, furaris? Qui dicis non mœchandum, mœcharis? Qui abominaris idola, sacrilegium facis? Qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras? Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes.
(b) Ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.2 Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non enim est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto. Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. Itaque, quæ ædificationis sunt, invicem custodiamus. Noli propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem munda sunt; sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Bonum est non manducare carnem, aut non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.3 (c) Unusquisque proximo suo placeat in bonum ad ædificationem. (d) Rogo autem, fratres, ut observetis eos qui dissensiones vel offendicula, præter doctrinam quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.4 Hujusmodi enim Christo Domino non serviunt, sed suo ventri; et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
B
(e) Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant:5 et conscientia ipsorum quum sit infirma, polluitur. Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si non manducaverimus, deficiemus, neque si manducaverimus, abundabimus. Videte autem ne hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia ejus quum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta? Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est? Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem. (f) Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.6 Omnia mihi licent, sed non omnia ædificant.7 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Domini enim est terra, et plenitudo ejus. Si quis vocat vos infidelium ad cœnam, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit, Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam: conscientiam autem dico, non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia? Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? Sine offensione estote Judæis et gentibus: sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.8 (g) Omnia ad ædificationem fiant.
(h) Ideo abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei;9 sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. (i) Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum.10 (j) Capite nos:11 neminem læsimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus. (k) Devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine quæ ministeratur a nobis.12 Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. (l) Omnia autem, carissimi, propter vestram ædificationem.13
(m) Quod si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini.14 (n) Omnis sermo malus ab ore vestro non procedat, sed qui bonus est ad ædificationem fidei, ut det gratiam audientibus.15 (o) Et honeste ambuletis ad eos qui foris sunt.16 (p) Propter quod ædificate alterutrum, sicut et facitis.17 (q) Denuntiamus vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis.18 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inquieti sumus inter vos; neque gratis manducavimus panem ab aliquo, sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos daremus formam vobis, ad imitandum nos. (r) Exemplum esto fidelium, in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.19 Hæc meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus.20 (s) In omnibus te ipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate.21 (t) Communicatione fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis boni in Christo Jesu. (u) Nam omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.2223 (v) Modestia autem vestra nota sit omnibus hominibus.24
Footnotes
-
(a) Rom. u, 17-24. ↩
-
(b) Ibid. xiv, 13-21. ↩
-
(c) Rom. xv, 2. ↩
-
(d) Ibid. xvi, 17, 18. ↩
-
(e) I Cor. viii, 7-13. ↩
-
(f) Ibid. x, 22, 23. ↩
-
Ibid. 25-30, 32, 33. ↩
-
(g) I Cor. xiv, 26. ↩
-
(h) II Cor. iv, 2. ↩
-
(i) Ibid. vi, 3. ↩
-
(j) Ibid. vii, 2. ↩
-
(k) Ibid. viii, 20, 21. ↩
-
(l) Ibid. xii, 19. ↩
-
(m) Galat. v, 15. ↩
-
(n) Ephes. iv, 29. ↩
-
(o) I Thess. iv, 11. ↩
-
(p) Ibid. v, 11. ↩
-
(q) II Thess. iii, 6-9. ↩
-
(r) I Tim. iv, 12. ↩
-
I Tim. iv, 15. ↩
-
(s) Tit. ii, 7. ↩
-
(u) I Cor. ix, 12. ↩
-
(t) Philem. 6. ↩
-
(v) Philipp. iv, 5. ↩
Chapter 21 of 74