Skip to the text

Capitulum 21

Exhortatio ad pacem atque concordiam, et contra dissensionem et contentionem.

(a) QUÆ pacis sunt sectemur.12 (b) Deus autem patientiæ det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum, ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi.3 (c) Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia. Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos. Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli; ego autem Apollo; ego vero Cephæ; ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro nobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? Gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Caium: ne quis dicat, quod in nomine meo baptizati sitis.4 (d) Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis. Sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. Quum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Quum enim quis dicat, Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo : nonne homines estis? A Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? Ministri ejus cui credidistis : et unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus. Qui plantat autem et qui rigat, unum sunt. Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura. Omnia enim vestra sunt; vos autem Christi, Christus autem Dei.5

1 Cor. III, 21-23.

(e) Ibid. IV, 1, 2, 6-8.

(e) Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hic jam quæritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. Quis enim te discernit? Jam saturati estis, jam divites facti estis. Sine nobis regnatis : et utinam regnetis,6

(f) Ibid. VU, 15.

(g) Ibid. XI, 16-22. ut et nos vobiscum regnemus. (f) In pace enim vocavit nos Deus. (g) Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Hoc autem præcipio; non laudans, quod non in melius, sed in deterius convenitis. Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse : et ex parte credo. Nam oportet hæreses esse, ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis. Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est dominicam Cœnam manducare : unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum. Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent. Quid dicam vobis? Laudo vos? In hoc non laudo. (h) Non est enim dissensionis Deus, sed pacis : sicut in omnibus Ecclesiis sanctorum doceo. (i) Et quicumque

(h) Ibid. XIV, 33.

(i) Galat. VI, 16. hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei.

(j) Tantum digne Evangelio Christi conversamini, ut sive quum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii. (k) Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis : implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sentientes. (l) Verumtamen ad quod pervenimus, ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. (m) Evodiam rogo, et Syntichen deprecor, id ipsum sapere in Domino. (n) Et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore. (o) Noli verbis contendere : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita, sciens quoniam generant lites. Servum autem Dei non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. (p) Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas

(j) Philipp. I, 27.

(k) Ibid. II, 1, 2.

(l) Ibid. III, 16.

(m) Ibid. IV, 2.

(n) Coloss. III, 15.

(o) II Tim. II, 14.

Ibid. 23, 24.

(p) Tit. III, 9. legis devita : sunt enim inutiles et vanæ.

Footnotes

  1. (b) Ibid. xv, 5, 6. ↩

  2. (a) Rom. xiv, 19. ↩

  3. (c) I Cor. i, 10 15. ↩

  4. (d) Ibid. iii, 1-8. ↩

  5. I Cor. III, 21-23. ↩

  6. (f) Ibid. VII, 15. ↩

Chapter 22 of 74