Skip to the text

Capitulum 25

De tentatione.

(a) NON tentemus Christum, sicut quidam tentaverunt, et a serpentibus perierunt.1 Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Fidelis autem Dominus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis; sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. (b) Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. (c) Nam pseudoapostoli operarii subdoli transfigurant se in apostolos Christi.2 Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.3 Non est ergo magnum si ministri ejus transfigurentur, velut ministri justitiæ : quorum finis erit secundum opera eorum.4 (d) Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ, angelus Satanæ, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me. Et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea : nam virtus in infirmitate perficitur. (e) Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, etc., ut supra.56

(f) Nolite locum dare diabolo. (g) Quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, etc., ut supra.7 (h) Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus, ore, adspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio:89 quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus et semel et iterum; sed impedivit nos Satanas.10 (i) Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendum fidem vestram: ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster. (j) In eo autem in quo passus est Christus et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari.1112 (k) Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris; tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. (l) Ut non circumveniamur a Satana:13 non enim ignoramus cogitationes ejus. (m) Non coronabitur nisi qui legitime certaverit.14

(h) Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus;15 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum est coram Salvatore nostro Deo. Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus, sine ira et disceptatione.16 Similiter et mulieres in habitu ornato esse cum verecundia et sobrietate. (i) Christus in diebus carnis suæ preces supplicationesque ad eum qui posset salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.17 (j) Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per ipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis.18 (k) Introiit in ipsum cœlum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis.19

Footnotes

  1. (a) I Cor. x, 9, 13. ↩

  2. (b) Rom. XVI, 20. ↩

  3. (c) II Cor. XI, 13-15. ↩

  4. (d) Ibid. xu, 7-9. ↩

  5. (f) Ephes. IV, 27. ↩

  6. (e) Galat. v, 17. ↩

  7. (h) I Thess. II, 17, 18. ↩

  8. Ibid. xii, 7-9. ↩

  9. (g) Ibid. VI, 12. ↩

  10. (i) Ibid. VII, 5. ↩

  11. (k) Ibid. IV, 15. ↩

  12. (j) Hebr. II, 18. ↩

  13. (l) II Cor. II, 11. ↩

  14. (m) II Tim. II, 5. ↩

  15. (h) I Tim. II, 1-3. ↩

  16. Ibid. VII, 8, 9. ↩

  17. (i) Hebr. V, 7. ↩

  18. (j) Ibid. VII, 25. ↩

  19. (k) Ibid. IX, 24. ↩

Chapter 26 of 74