Skip to the text

Capitulum 39

De efficacia et argumentis prædicationis evangelicæ legis, et de miraculis beati Pauli apostoli.

(a) NOLO vos ignorare, fratres, quia sæpe proposui venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.1 Græcis et Barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. Ita quod in me promptum est et vobis qui Romæ estis, evangelizare.2 (b) Audacius autem scripsi vobis, fratres, ex parte, tanquam in memoriam vos reducens, propter gratiam quæ data est miopus meum vos estis in Domino? Et si aliis non sum apostolus, vobis tamen sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. (f) Notum autem vobis, fratres, facio Evangelium quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini: qua ratione prædicaverim vobis, si retinetis, nisi frustra credidistis.3

(f) 1 Cor. xv, 1, 2.

(g) 11 Cor. n, 14-17.

(h) Ibid. n, 6.

(i) Ibid. n, 3-5.

(j) Ibid. n, 4-6.

(k) Ibid. n, 11, 12.

(l) Philipp. 1, 12-14.

(g) Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco: quia Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt: aliis quidem odor mortis in mortem, aliis vitæ in vitam.4 Et ad hæc quis tam idoneus? Non enim sumus, sicut plurimi, adulterantes verbum Dei; sed ex sinceritate, sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur. (h) Qui et idoneos nos fecit ministros novi Testamenti, non littera, sed spiritu. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat.5 (i) Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in his qui pereunt opertum est: in quibus deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei. Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum:6 nos autem servos vestros per Jesum. (j) Nam si is qui venit, alium Christum prædicat quem nos non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis quem non accepistis, aut aliud evangelium quod non recepistis: recte pateremini. Existimo enim me nihil minus fecisse a magnis Apostolis. Nam et si imperitus sum sermone, non tamen scientia.7 In omnibus autem manifestatus sum vobis. (k) Nihil enim minus feci ab his qui sunt supra modum Apostoli, tametsi nihil sum. Signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos, in omni patientia, in signis et prodigiis et virtutibus.8

(l) Scire autem vos volo, fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum Evangelii venerunt: ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus; ita ut plures e fratribus in Domino confidentes in vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.9 (m) Scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram, quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos.10 (n) Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo; sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium, ita loquimur, non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis; neque in occasione avaritiæ, Deus testis est; nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis: quum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum.11

(m) 1 Thess. 1, 4, 5.

(n) Ibid. n, 3-7.

B

(o) Quomodo autem effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? quæ quum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt, in nos confirmata est: contestante Deo signis12, et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. (p) Quomodo vero prædicabunt, nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? Ergo fides ex auditu est, auditus autem per verbum Christi. Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. (q) Evangelium enim pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est; et fructificat et crescit, sicut in vobis, ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate: sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.

(o) Hebr. n, 3, 4.13

(p) Rom. x, 15-18.

(q) Coloss. 1, 6-8.

C D

D

Footnotes

  1. (a) Rom. I, 13-15. ↩

  2. (b) Ibid. XV, 15-25, 28. ↩

  3. I Cor. xv, 1, 2. ↩

  4. II Cor. ii, 14-17. ↩

  5. II Cor. iii, 6. ↩

  6. II Cor. iv, 3-5. ↩

  7. II Cor. xi, 4-6. ↩

  8. II Cor. xii, 11, 12. ↩

  9. Philipp. i, 12-14. ↩

  10. I Thess. i, 4, 5. ↩

  11. I Thess. ii, 3-7. ↩

  12. Hebr. ii, 3, 4. ↩

  13. Coloss. i, 6-8. ↩

Chapter 40 of 74