Skip to the text

Capitulum 42

Adhuc de eadem materia, et comparatione gratiarum ad invicem, atque de modo utendi, et de profectu in ipsis.

(a) ÆMULAMINI spiritualia, magis autem ut prophetetis. Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo : nemo enim audit. Spiritus autem loquitur mysteria. Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem. Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat; qui autem prophetat, Ecclesiam Dei ædificat. Volo autem vos omnes loqui linguis, magis autem prophetare : nam major est qui prophetat, quam qui loquitur lingua, nisi forte interpretetur, ut Ecclesia ædificationem accipiat. Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina ? Tamen quæ sine anima sunt

D vocem dantia, sive tibia, sive cithara, nisi distinctionem sonitus dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur? Etenim si incertam vocem det tuba, quis præparabit se ad prælium? Ita et vos per linguam, nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id quod dicitur? Eritis enim in aera loquentes. Tam multa utputa genera linguarum sunt in hoc mundo, et nihil sine voce est. Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei cui loquor barbarus; et qui loquitur mihi, barbarus. Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.

Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet, Amen, super tuam benedictionem?1 quoniam quid dicas, nescit. Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur. Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. Sed in ecclesia volo quinque verba meo sensu loqui, ut et alios instruam, quam decem millia verborum in lingua. In lege enim scriptum est: Quoniam in aliis linguis et aliis labiis loquar populo huic; et nec sic exaudient me, dicit Dominus. Itaque linguæ in signum sunt, non fidelibus, sed infidelibus; prophetiæ autem, non infidelibus, sed fidelibus. Si ergo universa ecclesia conveniat in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ aut infideles, nonne dicent quod insanitis? Si autem omnes prophetent, intret autem aliquis infidelis aut idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus: occulta enim cordis ejus manifesta fiunt. Et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. Quid ergo est, fratres? Quum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet:2 omnia ad ædificationem fiant. Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur. Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia; sibi autem loquatur, et Deo. Prophetæ duo aut tres dicant, ceteri dijudicent. Quod si aliquid revelatum fuerit sedenti, prior taceat. Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur. Et spiritus Prophetarum Prophetis subjecti sunt.3 Itaque, fratres, æmulamini prophetare, et loqui linguis nolite prohibere.

(b) Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.4 (c) Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus;5 qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.6 (d) Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem heredes.7 (e) Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba (Pater). Itaque jam non est servus, sed filius. Quod si filius, et heres per Deum. (f) Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus:8 Abba (Pater). Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et heredes. Heredes quidem Dei, coheredes autem Christi: si tamen compatimur, ut et simul glorificemur. (g) Nos itaque, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.9 Sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum; ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus: non enim erit heres filius ancillæ cum filio liberæ. Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit.

Footnotes

  1. 1 Cor. xiv, 16-19. ↩

  2. Ibid. 21-32. ↩

  3. 1 Cor. xiv, 39. ↩

  4. (b) Ibid. xv, 57. ↩

  5. (c) II Cor. i, 21, 22. ↩

  6. (d) Galat. iii, 29. ↩

  7. (e) Ibid. iv, 6, 7. ↩

  8. (f) Rom. viii, 14-17. ↩

  9. (g) Galat. iv, 28-31. ↩

Chapter 43 of 74