Capitulum 18
De fortitudine, stabilitate, atque constantia cordis.
(a) ITAQUE, fratres mei dilectissimi, stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.1
(b) Idcirco jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ, in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.234 (c) De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus.5 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis : in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei : per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu.
(d) Permanete in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii quod audistis et prædicatum est in universa creatura quæ sub cœlo est.67 (e) Sicut ergo accepistis Christum Jesum Dominum nostrum, in ipso ambulate, radicati et superædificati in ipso, et confirmati in fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. (f) Induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis :8 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus.9 (g) Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi et nostræ congregationis in ipsum, ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tanquam per nos missam : quasi instet dies Domini.10 (h) Fidelis autem Dominus, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. (i) Tu ergo, fili mi, confortare in gratia quæ est in Christo Jesu.11
(j) Fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam retineamus.12 Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea quadraginta annis. Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque in finem firmum retineamus, dum dicitur, Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione. (k) Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci.13 Optimum est enim gratia stabiliri cor, non escis, quæ non profuerunt ambulantibus in eis.14 (l) In carne ambulantes, non secundum carnem militamus. Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, quum impleta fuerit vestra obedientia.
Footnotes
-
(a) I Cor. xv, 58. ↩
-
(c) Ibid. vi, 10-18. ↩
-
(b) Ephes. iv, 14. ↩
-
(f) Ibid. vi, 13, 15, 16, 18. ↩
-
Ibid. xiii, 13, 14. ↩
-
(e) Ibid. II, 6, 7. ↩
-
(d) Coloss. i, 23. ↩
-
(f) I Thess. v, 8-10. ↩
-
(g) II Thess. II, 1, 2. ↩
-
(h) Ibid. III, 3, 13. ↩
-
(i) II Tim. II, 1. ↩
-
(j) Hebr. III, 6-10, 14. ↩
-
(k) Hebr. XIII, 9. ↩
-
(l) II Cor. X, 3-6. ↩
Chapter 19 of 74