Capitulum 41
De diversis gratiæ donis Ecclesiæ collatis tempore gratiæ sub evangelica lege.
(a) HABENTES autem donationes, secundum gratiam quæ data est nobis, differentes:1 sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate; odientes malum, adhærentes bono, sollicitudine non pigri, Domino servientes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes; id ipsum in invicem sentientes: si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Non vosmetipsos defendentes, carissimi; sed date locum iræ.2 (b) Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.3 (c) Quia in omnibus divites facti estis in Deo, in omni verbo, et in omni scientia:4 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, etc.5, ut supra. (d) Nescitis quoniam templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?6 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.7 (e) Et iniqui quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. An nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti, qui est in vobis, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno :8 glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro.
(f) De spiritualibus autem nolo vos ignorare, fratres, quia nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.9 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus. Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ; alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum; alteri fides in eodem Spiritu; alii gratia sanitatum in uno Spiritu; alii operatio virtutum, alii prophetia, alii distinctio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa; omnia autem membra corporis quum sint multa, unum corpus sunt : ita et Christus. Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi; et omnes in uno Spiritu potati sumus.
Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. Si dixerit pes, Quoniam non sum manus, non sum de corpore :10 non ideo non est de corpore ? Et si dixerit auris, Non sum oculus, non sum de corpore : non ideo non est de corpore ? Si totum corpus oculus, ubi auditus ? Si totum auditus, ubi odoratus ? Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?11 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. Non potest autem oculus dicere manui, Opera tua non indigeo; aut iterum caput pedibus, Non estis mihi necessarii. Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. Honesta autem nostra nullius egent; sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat ampliorem tribuendo honorem : ut non sit schisma in corpore, sed in id ipsum pro invicem sollicita sint membra. Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra ; sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia : primum Apostolos, secundo Prophetas, tertio doctores, deinde virtutes; exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.12 Numquid omnes Apostoli ? numquid omnes Prophetæ? numquid omnes doctores? numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ?
B
Footnotes
-
(a) *Rom.* xii, 6-9, 11, 13, 16, 18, 19. ↩
-
(b) *Ibid.* xv, 14. ↩
-
Ephes. ii, 11-13, 17, 18. ↩
-
(c) *I Cor.* 1, 5, 7. ↩
-
I Cor. i, 5, 7. ↩
-
(d) *Ibid.* iii, 16, 17. ↩
-
(e) *Ibid.* vi, 11, 19, 20. ↩
-
I Thess. ii, 15, 16. ↩
-
(f) I Cor. xii, 1, 3-13. ↩
-
(a) I Cor. xiv, 1-11. ↩
-
I Cor. xii, 14-26. ↩
-
I Cor. xii, 27-30. ↩
Chapter 42 of 74