Capitulum 31
De triplici tristitia, laudabili, vituperabili, et indifferenti.
(a) VERITATEM dico in Christo, non mentior, testimonium perhibente mihi conscientia mea in Spiritu Sancto:1 quia tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo, pro fratribus meis qui sunt Israelitæ. (b) Statui autem hoc apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.2 Si enim ego contristo vos, quis est qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me? Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non quum venero, tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est. Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis quam caritatem habeam abundantius in vobis. Si quis autem me contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem vos. (c) Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me pœnitet.3 Etsi pœniteret, videns quod epistola illa, etsi ad horam, vos contristavit, nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quæ enim secundum Deum est tristitia, pœnitentiam in salutem stabilem operatur; sæculi autem tristitia mortem operatur. Ecce hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam. In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. (d) Infirmatus est autem Epaphroditus usque ad mortem;4 sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. (e) Nolumus autem vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent.5
Footnotes
Chapter 32 of 74