Capitulum 33
De desiderio dissolutionis, ut sit cum Christo.
(a) SCIMUS quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc.1 Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.
(b) Infelix ego homo!2 quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.3 (c) Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus; quum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.4 (d) Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram quæ de cœlo est, superindui cupientes: si tamen vestiti et non nudi inveniamur. Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita. Qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus. Audentes igitur semper, et scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, et non per speciem; audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum. Et contendimus, sive absentes sive præsentes, placere illi. (e) Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.5 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. Coarctor enim e duobus: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo enim magis melius; permanere autem in carne necessarium est propter vos. Et hoc confidens, scio quia manebo et permanebo omnibus vobis, ad profectum vestrum et gaudium fidei: ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
(f) Juxta fidem autem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas adspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.6 Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. Et si quidem illius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi; nunc autem meliorem appetunt, id est cœlestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem.
Footnotes
Chapter 34 of 74