Skip to the text

Capitulum 40

De gentium vocatione, et Judæorum excæcatione; de finali quoque conversione eorum ad Christum.

(a) VASA misericordiæ præparavit Deus in gloriam.1 Quos et vocavit non solum ex Judæis, sed etiam ex gentibus, sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam; et non dilectam, dilectam; et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. Et erit: In loco ubi dictum est eis, Non plebs mea vos; ibi vocabuntur filii Dei vivi. Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, reliquiæ salvæ fient. Verbum enim consummans et abbrevians in æquitate, quia verbum breviatum faciet Dominus super terram. Et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. Quid ergo dicemus? Gentes quæ non sequebantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem eam quæ est ex fide. Israel vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.

(b) Testimonium enim illis perhibeo, quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.2 Ignorantes enim Dei justitiam, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.3 Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem, in gentem insipientem, in iram vos mittam. Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me, palam apparui his qui me non interrogabant. Ad Israel autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem mihi.

(c) Quid ergo?4 Quod quærebat Israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta est, ceteri vero excæcati sunt, sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. Et David dicit: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem ipsis; obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva. Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit; sed illorum delictum salus est gentibus, ut illos æmulentur. Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium, quanto magis plenitudo eorum? Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum apostolus gentium, ministerium meum honorificabo, si quo modo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quæ assumptio, nisi vita ex mortuis? Quod si delibatio sancta est, et massa; et si radix sancta, et rami. Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem quum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis et pinguedinis olivæ factus es, noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Dicis ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar. Bene: propter incredulitatem fracti sunt; tu autem fide stas.

Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si tamen in bonitate permanseris: alioqui et tu excideris. Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere eos. Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus in bonam olivam: quanto magis hi secundum naturam, inserentur suæ olivæ? Nolo autem vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes: quia cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion qui eripiat, et avertat impietatem ab Jacob.5 Et hoc illis a me testamentum, quum abstulero peccata eorum. Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos; secundum electionem autem, carissimi propter patres. Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei. Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem; ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. O quam incomprehensibilia sunt judicia ejus !

(d) Dico autem, gentes super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est:6 Propter hoc confitebor tibi in gentibus, et nomini tuo cantabo. Et iterum dicit: Lætamini, gentes, cum plebe ejus. Et iterum: Laudate Dominum, omnes gentes; et magnificate eum, omnes populi. Et rursum Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, et in eum gentes sperabunt. (e) Et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non tenderent filii Israel in faciem ejus, quod evacuatur;7 sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur. Sed usque in hodiernum diem, quum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum. Quum autem conversi fuerint ad Dominum, auferetur velamen.

(f) Memores estote quod aliquando vos gentes eratis in carne qui dicebamini præputium, ab ea quæ dicitur circumcisio in carne manu facta:8 qui eratis in tempore illo sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hóspites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Nunc autem in Christo Jesu, vos qui eratis aliquando longe, facti estis prope in sanguine Christi. Qui veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem his qui prope: quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Deum Patrem.9 (g) Sicut nunc revelatum est sanctis Apostolis, esse gentes coheredes, et concorporales, et comparticipes promissionis in Christo Jesu, etc., ut supra. (h) Judæi autem et Dominum Jesum occiderunt et Prophetas, et nos persecuti sunt;10 et Deo non placent, et hominibus adversantur: prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper. Pervenit ira Dei super illos usque in finem.

Footnotes

  1. (a) *Rom.* IX, 23-31. ↩

  2. (b) *Ibid.* x, 2, 3. ↩

  3. *Ibid.* 19-21. ↩

  4. (c) *Ibid.* XI, 7-20. ↩

  5. Rom. XI, 22-33. ↩

  6. (d) *Rom.* xv, 8-12. ↩

  7. (e) *II Cor.* iii, 13-16. ↩

  8. (f) *Ephes.* n, 11-13, 17, 18. ↩

  9. (g) *Ibid.* iii, 5, 6. ↩

  10. (h) *I Thess.* n, 15, 16. ↩

Chapter 41 of 74