Capitulum 44
De prædestinatione et præscientia Dei.
(a) Rom. VIII, 28-34.
(a) SCIMUS autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem prædestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et magnificavit. Quid ergo dicemus ad hæc? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui etiam proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat, quis est qui condemnet? Christus Jesus qui mortuus est, imo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
(b) Ibid. IX, 6-23.
(b) Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitæ; neque qui semen Abraham, omnes filii sunt. Sed in Isaac vocabitur tibi semen: id est, non qui filii sunt carnis, ii filii Dei; sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine. Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam, et erit Saræ filius. Non solum autem illa, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. Quum enim nondum nati fuissent, aut aliquid egissent boni aut mali: ut secundum electionem propositum Dei maneret, et non ex operibus, sed ex vocante, dictum est ei, Quia major serviet minori, sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Quid ergo dicemus? Numquid iniquitas est apud Deum? Absit. Moysi enim dixit: Miserebor cujus misereor, et misericordiam præstabo cujus miserebor. Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et annuntietur nomen meum in universa terra. Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Dicis itaque mihi: Quid adhuc quæritur? Voluntati ejus quis resistit? O homo, tu quis es ut respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Quod si Deus volens ostendere iram suam, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ apta in interitum; ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam. (c) O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
(c) Rom. XI, 33-36.
(d) Videte enim vocationem vestram, fratres: quia non multi sapientes secundum carnem, non multi prudentes, non multi nobiles sunt inter vos. Sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret: ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii ejus. (e) Deus enim nos elegit in Christo ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus, in caritate: qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum Dei per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suæ, in laudem gloriæ gratiæ suæ. In quo et nos sorte vocati sumus, prædestinati secundum propositum ejus, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suæ, ut simus in laudem gloriæ ejus, nos qui ante speravimus in Christo. (f) Ipsius enim
(d) 1 Cor. I, 26-29.
Ibid. 9.
(e) Ephes. 1, 4-6, 11, 12.
(f) Ibid. 1, 10. sumus factura, creati in Christo Jesu, in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. (g) Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate.1 (h) In magna autem domo, non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia :2 et quædam quidem in honorem, quædam vero in contumeliam. Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum.
Footnotes
Chapter 45 of 74