Skip to the text

Capitulum 45

De justitia Dei, et rigore divini judicii contra iniquos.

(a) REVELATUR ira Dei de cœlo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent :1 quia quod notum est Dei, manifestum est in illis :2 Deus enim illis revelavit. (b) Qui reddet unicuique secundum opera ejus : iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem, quærentibus vitam æternam ; iis autem qui sunt ex contentione, et non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, tribulatio et angustia, in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum et Græci. Non enim est acceptio personarum apud Deum. Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt ; et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum ; sed factores legis justificabuntur. Quum enim gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea quæ legis sunt faciunt, ejusmodi legem non habentes, sibi ipsi sunt lex : qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium, in die quum judicabit Deus occulta hominum, secundum evangelium meum, per

A Jesum Christum. (c) Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est :3 Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas quum judicaris. Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ? (Secundum hominem dico.) Absit. Alioqui, quomodo judicabit Deus hunc mundum ? Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc ego tanquam peccator judicor ? Et non sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere, Faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est. Quid ergo ? Præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus, etc., ut supra.

B

(d) Unusquisque propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.4 Ut sapiens architectus fundamentum posui. Unusquisque autem videat quomodo superædificet. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Jesus Christus. Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, lignum, fœnum, stipulam : uniuscujusque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur ; et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur ; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. (e) Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.5 (f) Nam Deus personam hominis non accipit.6

C

(g) Justum est apud Deum, retribuere tribulationem his qui vos tribulant, et vobis qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cœlo cum angelis virtutis ejus, in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi.7 Qui pœnas dabunt in interitu æternas, a facie Domini et a gloria virtutis, quum venerit glorificari in Sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt: quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. (h) Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium;8 quorumdam autem et subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt; et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.

(i) Propter quod offensus fui (dicit Spiritus Sanctus) generationi huic, et dixi:9 Semper hi errant corde; ipsi vero non cognoverunt vias meas. Quibus juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. Quidam enim audientes exacerbaverunt; sed non universi qui profecti sunt ab Ægypto per Moysen. Quibus autem offensus est quadraginta annis? Nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem. (j) Terribilis quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio quæ consumptura est adversarios.10 Scimus enim qui dixit: Mihi vindictam, et ego retribuam; et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est veniet, et non tardabit. (k) Qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, etc., ut supra.11

Footnotes

  1. (a) *Rom.* I, 18, 19. ↩

  2. (b) *Ibid.* II, 6-9, 11-16. ↩

  3. (c) *Rom.* III, 4-9. ↩

  4. (d) *I Cor.* III, 8, 10-15. ↩

  5. (e) *II Cor.* V, 10. ↩

  6. (f) *Galat.* II, 6. ↩

  7. (g) *II Thess.* I, 6-10. ↩

  8. (h) 1 Tim. v, 24, 25. ↩

  9. (i) Hebr. III, 10, 11, 16-19. ↩

  10. (j) Ibid. x, 27, 30, 37. ↩

  11. (k) 1 Cor. IV, 5. ↩

Chapter 46 of 74