Capitulum 46
De ineffabili misericordia Dei super genus humanum, et de pia hominum redemptione per Christum.
(a) JUSTIFICATI gratis per gratiam Dei, per redemptionem quæ est in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ, propter remissionem præcedentium delictorum, in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore:1 ut sit ipse justus, et justificans eum qui ex fide est Domini nostri Jesu Christi. (b) Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.2 (c) Ut quid enim Christus, quum adhuc infirmi essemus secundum tempus, pro impiis mortuus est?3 Vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. Commendat autem caritatem suam in nobis Deus, quoniam quum adhuc peccatores essemus secundum tempus, Christus pro nobis mortuus est. Multo igitur magis, justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim quum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius.
(d) Æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Et pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.4 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis. Quoniam quidem Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Eum qui non noverat5 peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.
(e) Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, cui est gloria in sæcula sæculorum.6 Amen. (f) Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, quia scriptum est, Maledictus omnis qui pendet in ligno:7 ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.8
(g) Christus enim est pax nostra, qui fecit utraque unum; et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua; legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso, in uno novo homine, faciens pacem, et reconciliet ambos in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso.9 Et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem his qui prope : quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem. (h) Quia in Christo complacuit omnem plenitudinem habitare, et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in cœlis sunt, sive quæ in terris. Et vos quum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis; nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso.10 (i) Et vos quum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta : delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci; et exspolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. (j) Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere.1112 (k) Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus : qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus; cujus testimonium suis temporibus confirmatum est, in quo sum ego prædicator et apostolus. Veritatem dico in Christo, et non mentior, doctor gentium in fide et veritate.13
(h) Coloss. 1, 19-22.
(i) Ibid. 1, 13-15.
(j) 1 Tim. 1, 15.
(k) Ibid. 1, 5-7.
Footnotes
Chapter 47 of 74