Skip to the text

Capitulum 47

De variis Christi mysteriis, utpote incarnatione, nativitate, humiliatione, paupertate, passione, resurrectione, apparitione, ascensione, et glorificatione ipsius; atque de suæ salutiferæ passionis effectibus.

(a) Hebr. 1, 9-17.

(a) EUM autem qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem. Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens : Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiæ laudabo te; et iterum, Ego ero fidens in eum; et iterum, Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Deus. Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem : ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum1, et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiatret delicta populi.

(b) Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est non hujus creationis, neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem, introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. Si enim sanguis hircorum et vitulorum, et cinis vitulæ adspersus, inquinatos sanctificat ad emundationem carnis : quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? Et ideo novi testamenti mediator est, ut morte intercedente in redemptionem earum prævaricationum quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hereditatis.2 Ubi enim testamentum, mors necessè est intercedat testatoris. Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioqui nondum valet dum vivit qui testatus est. Unde nec primum quidem sine san-

(b) Hebr. 1, 11-28. guine dedicatum est. Lecto enim omni legis mandato a Moyse universo populo, accipiens sanguinem hircorum et vitulorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum quoque librum et universum populum adspersit, dicens : Hic est sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus. Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter adspersit : et omnia pene mundantur in sanguine, secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio. Necesse est ergo exemplaria cœlestium his mundari, ipsa autem cœlestia melioribus hostiis quam istis. Non enim in manufacta Sancta Jesus introiit exemplaria verorum, sed in ipsum cœlum, ut appareat vultui Dei pro nobis; neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno : alioqui oportebat eum frequenter pati, ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destructionem peccati, per hostiam suam apparuit. Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium; sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.

(c) Rom. VIII, 1, 3.

(c) Nihil ergo damnationis est his qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant. Nam Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit peccatum in carne, etc., ut supra. (d) Tradidi enim in primis vobis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas; et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die, secundum Scripturas; et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim; deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. Deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus. Novissime autem omnium tanquam abortivo, visus est et mihi. (e) Itaque memor esto Dominum nostrum Jesum Christum resurrexisse a

(d) I Cor. XV, 3-8.

(e) II Tim. II, 8, 9. mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum. (f) Nam ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, et ut adoptionem filiorum reciperemus. (g) Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, quum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. (h) Ubi præcursor pro nobis introiit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum.

(f) Galat. IV, 4, 5.

(g) II Cor. VIII, 9.

(h) Hebr. VI, 20.

(i) Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ? Qui descendit, ipse est qui et ascendit super omnes cœlos, ut impleret omnia. (j) Qui quum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo : sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen : ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. (k) Et manifeste magnum pietatis est sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in Spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.

(i) Ephes. IV, 9, 10.

(j) Philipp. II, 6-11.

(k) I Tim. III, 16.

Footnotes

  1. Hebr. ii, 9-17. ↩

  2. Hebr. ix, 11-28. ↩

Chapter 48 of 74