Capitulum 48
Quod Christus est caput Ecclesiœ, non solum militantis, sed etiam triumphantis; et de mystica Ecclesiœ unitate; atque de excellentia et prœconiis Christi.
(a) DICO omnibus, non plus sapere quam oportet; et unicuique, sicut Deus divisit mensuram fidei. Sicut enim
(a) Rom. XII, 3, 4. in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent; ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. (b) Sicut enim corpus unum est, et multa membra habet, etc., ut supra. (c) Non est Judæus, neque Græcus; non est servus, neque liber; non est masculus, neque femina: omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. (d) Quem Deus constituit ad dexteram suam in cœlestibus, super omnem Principatum, et Potestatem, et Virtutem, et Dominationem, et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc sæculo, sed et in futuro.1 Et omnia subjecit sub pedibus ejus.23 Et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam, quæ est corpus ipsius, plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.45678 (e) Qui est caput Christus: ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate. (f) Nam Christus est caput Ecclesiæ, ipse salvator corporis ejus. (g) Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ: quia in ipso condita sunt universa in cœlis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates; omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. Et ipse caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens. (h) Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis.
(i) Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur. Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, et filius hominis quoniam visitas eum? Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum; omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod ei omnia subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem nondum videmus omnia subjecta ei. (j) Qui fidelis est ei qui fecit illum: sicut et Moyses in omni domo ejus. Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse habitus est, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia creavit, Deus est. Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus, tanquam famulus, in testimonium eorum quæ dicenda erant; Christus vero tanquam Filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam retineamus.
Footnotes
Chapter 49 of 74