Capitulum 49
De divinitate et eminentia unigeniti Filii Dei.
(a) LOCUTUS est nobis Deus in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et sæcula.1 Qui quum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hereditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum, Filius meus es tu, ego hodie genui te; et rursus, Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? Et quum iterum introducit Primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. Ad Filium autem: Thronus tuus, Deus, in sæculum sæculi, virga æquitatis virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis præ participibus tuis.2 Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cœli. Ipsi peribunt, tu autem permanebis; et omnes sicut vestimentum veterascent; ac velut amictum mutabis eos, et mutabuntur. Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Ad quem autem angelorum dixit aliquando, Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis?
(b) Hebr. IV, 12, 13.
(b) Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animæ et spiritus; compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum, et intentionum cordis; et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. Omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. (c) Etenim Jesus Christus heri et hodie, ipse et in sæcula.
(c) Ibid. xiii, 8.
(d) Rom. IX, 5.
(e) Philipp. II, 6.
(d) Qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. (e) Qui quum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, etc., ut supra. dem, sine operibus legis. An Judæorum Deus tantum? Nonne et gentium? Imo et gentium. Quoniam quidem unus Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. Legem ergo destruimus per fidem? Absit; sed legem statuimus.
(b) Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? Si enim Abraham ex operibus legis justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Quid enim Scriptura dicit? Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad jus-
(b) Rom. IV, 1-17. stitiam. Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. Sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert justitiam sine operibus: Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata; beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum. Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim, quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam. Quomodo ergo reputata est? In circumcisione, an in præputio? Non in circumcisione, sed in præputio. Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam; et sit pater circumcisionis, non his tantum qui ex circumcisione sunt, sed et his qui sectantur vestigia fidei quæ est in præputio patris
Footnotes
Chapter 50 of 74