Skip to the text

Capitulum 50

De insufficientia et impotentia legis Mosaicæ ad salvandum sine fide et gratia Christi.

(a) Rom. III, 20-23.

(a) EX operibus legis non justificatur omnis caro coram Deo: per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata a lege et Prophetis. Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum. Non enim est distinctio: omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non; sed per legem fidei. Arbitramur enim hominem justificari per finostri Abrahæ. Non enim per legem promissio Abrahæ aut semini ejus, ut heres esset mundi; sed per justitiam fidei. Si enim qui ex lege, heredes sunt, exinanita est fides, ablata est promissio. Lex enim iram operatur: ubi enim non est lex, nec prævaricatio. Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini: non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui est pater omnium nostrum, sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te ante

Ibid. 27-31.

Deum cui credidisti, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt tanquam ea quæ sunt.

(c) Usque ad legem peccatum erat in mundo;1 peccatum autem non imputabatur, quum lex non esset. Nam lex subintravit ut abundaret delictum. (d) An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit?2 Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi; si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit, ut fructificetis Deo. Quum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur : ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ. Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi nisi per legem.

Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. Ego autem vivebam sine lege aliquando ; sed quum venisset mandatum, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Nam peccatum, occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.

(e) Lex autem spiritus vitæ in Christo Jesu, liberavit me a lege peccati et mortis.3

(f) Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.4 Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate.

Footnotes

  1. (c) Rom. v, 13, 20. ↩

  2. (d) Ibid. vii, 113. ↩

  3. (e) Ibid. viii, 2. ↩

  4. (f) I Cor. vi, 12. ↩

Chapter 51 of 74