Skip to the text

Capitulum 51

De perfectione et eminentia evangelicæ legis supra legem scriptam.

(a) Si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent filii Israel intendere in faciem Moysis propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur :1 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? Nam si ministratio damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. Nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. Si enim quod evacuatur, in gloria est, multo magis quod manet, in gloria est. (b) Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus et inutilitatem :2 nihil enim ad perfectum duxit lex; introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. Et quantum est, non sine jurejurando.3 (c) Nunc autem Christus melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. Vituperans enim eos dicit : Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Juda testamentum novum : non secundum testamentum quod feci patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Ægypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mente eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens, Cognosce Dominum : quia omnes scient me, a minore usque ad majorem eorum, quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor. Dicendo autem novum, veteravit prius. Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.

Footnotes

  1. (a) II Cor. iii, 7-11. ↩

  2. (b) Hebr. vii, 18-20. ↩

  3. (c) Ibid. viii, 6-13. ↩

Chapter 52 of 74