Capitulum 52
De insufficientia et reprobatione sacrificiorum legalium, et efficacia sacrificii novæ legis.
(a) UMBRAM enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum, per singulos annos eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, nunquam potest accedentes perfectos facere :1 alioqui cessassent offerri, ideo quod nullam ultra conscientiam peccati haberent cultores semel mundati; sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. Impossibile enim est, sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; holocautomata et pro peccato tibi non placuerunt. Tunc dixi : Ecce venio; in capite libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam. Superius dicens : Quia hostias et oblationes et holocautomata et pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi quæ secundum legem offeruntur; tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam. Aufert primum, ut sequens statuat. In qua voluntate sanctificati sumus, per oblationem corporis Christi semel. Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe hostias offerens, quæ nunquam possunt auferre peccata. Hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, de cetero expectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Contestatur autem nos Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit : Hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus : Dabo leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas, et peccatorum et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. Ubi autem horum remissio, jam non est oblatio pro peccato.
(b) Tabernaculum enim factum primum, etc., ut supra.2 His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes; in secundo autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine quem offerret pro sua ac populi ignorantia : hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse Sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum. Quæ parabola est temporis instantis, juxta quam munera et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem solummodo in cibis, et potibus, et variis baptismatibus, et justitiis carnis, usque ad tempus correctionis impositis.
Footnotes
Chapter 53 of 74