Skip to the text

Capitulum 53

Adhuc de insufficientia imperfectioneque legis, et cessatione legalium tempore novæ legis.

(a) ASCENDI Jerosolymam, secundum revelationem, et contuli cum illis evangelium quod prædico in gentibus;1 seorsum autem cum his qui videbantur aliquid esse, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem. Sed neque Titus, qui mecum erat, quum esset gentilis, compulsus est circumcidi; sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent : quibus neque ad horam cessimus subjectioni, ut veritas Evangelii permaneat apud vos. Mihi autem qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. Sed econtra, quum vidissent mihi creditum esse evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis,

B

C

D operatus est et mihi inter gentes); et quum cognovissent gratiam Dei quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dexteras dederunt mihi et Barnabæ societatis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem; tantum ut pauperum memores essemus: quod et sollicitus fui hoc ipsum facere. Quum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat; quum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut Barnabas duceretur in eamdem simulationem. Sed quum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, quum Judæus sis, gentiliter et non Judaice vivis, quomodo cogis gentes judaizare? Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis. Propter quod ex operibus legis non justificatur omnis caro. Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores: numquid Christus peccati minister est? Absit. Si enim quæ destruxi, hæc iterum reædifico, prævaricatorem me constituo. Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam.2

Galat. III, 16-19.

(b) Ibid. III, 1-5.

(b) O insensati Galatæ! quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Christus proscriptus est, et in vobis crucifixus? Hoc solum volo a vobis discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? Sic stulti estis, ut quum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini. Tanta passi estis sine causa: si tamen sine causa. Qui ergo tribuit vobis Spiritum, operatur et virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei? Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in

Ibid. 10-12. omnibus quæ scripta sunt in libro legis hujus, ut faciat ea. Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit. Lex autem non est ex fide, sed qui fecerit ea vivet in illis.

Fratres (secundum hominem dico), tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. Abrahæ enim dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non enim dicit, Et seminibus, quasi in multis; sed quasi in uno, Et semini tuo, qui est Christus. Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. Nam si ex lege hereditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus. Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est, donec veniret semen cui repromiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est; Deus autem unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificaremur. At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo. (c) Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur: scientes hoc, quia justo non est lex posita, sed injustis, etc., ut supra.

Galat. III, 15-25.

(c) I Tim. 1, 8, 9.

Footnotes

  1. (a) Galat. II, 2-14. ↩

  2. Galat. II, 16-19. ↩

Chapter 54 of 74