Skip to the text

Capitulum 54

De cessatione circumcisionis, aliarumque observantiarum legalium, tempore Evangelii promulgati.

(a) STATE, et nolite iterum servitutis jugo contineri. Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini,

(a) Galat. v, 1-4, 7, 8, 10-13.

Christus nihil vobis proderit. Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini; a gratia excidistis. Currebetis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? Nemini consenseritis. Persuasio enim hæc non est ex eo qui vocat vos. Ego autem confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis. Qui autem conturbat vos, portabit judicium suum, quicumque est ille. Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis. Utinam et abscindantur qui vos conturbant. Vos enim in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis. (b) Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.1 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt; sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. In Christo autem Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.2 (c) Si spiritu ducimini, non estis sub lege.

(d) Dico autem:3 Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, quum sit dominus omnium; sed sub tutoribus et actoribus est, usque ad præfinitum tempus a patre. Ita et nos quum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.4 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. Estote sicut ego, quia et ego sicut vos. Fratres, obsecro vos: nihil me læsistis. Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem, et tentationem vestram in carne mea non sprevistis, neque respuistis; sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia si fieri potuisset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? Æmulantur vos non bene; sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini. Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur in vobis Christus. Vellem autem esse apud vos, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis. Dicite mihi, qui sub lege vultis esse: legem non legistis? Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera.5 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem. Quæ sunt secundum allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo Testamenta. Unum quidem in monte Sina in servitutem generans, quæ est Agar. Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem et servit cum filiis suis. (e) Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim estis sub lege, sed sub gratia.6 Quid ergo? Peccabimus quia non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.

Footnotes

  1. (b) Galat. vi, 12, 13, 15. ↩

  2. (c) Ibid. v, 18. ↩

  3. (d) Ibid. iv, 1-3. ↩

  4. Ibid. 10-17. ↩

  5. Galat. iv, 19-25. ↩

  6. (e) Rom. vi, 14, 15. ↩

Chapter 55 of 74