Skip to the text

Capitulum 55

De sacerdotio et pontificio Christi; et de eminentia Melchisedech, qui fuit ejus figura; et qualiter per Abraham decimatus est Levi.

(a) HABENTES ergo pontificem magnum, qui penetravit cœlos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem.1

(b) Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quæ sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis:2 qui condolere possit his qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate. Et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis. Nec quisquam sumit sibi honorem; sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret; sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.

Appellatus a Deo Patre pontifex juxta ordinem Melchisedech. De quo nobis grandis sermo et interpretabilis ad dicendum, quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.

(c) Hic enim Melchisedech, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum :3 cui decimas omnium divisit Abraham. Primum quidem qui interpretatur rex justitiæ; deinde autem et rex Salem, quod est rex pacis; sine patre, sine matre, sine genealogia; neque initium dierum neque finem vitæ habens. Assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. Intuemini autem quantus sit hic, cui de præcipuis dedit Abraham patriarcha. Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis : quanquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ. Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc qui habebat repromissiones, benedixit. Sine ulla autem contradictione, quod minus est a meliore benedicitur. Et hic quidem homines morientes decimas accipunt; ibi autem contestatur quia vivit. Et ut ita dictum sit, per Abraham, et Levi qui decimas accepit, decimatus est. Adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) : quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech alium sacerdotem surgere, et non secundum ordinem Aaron dici? Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat. In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altario præsto fuit. Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis. Contestatur enim :

Quoniam tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt; hic autem cum jurejurando, per eum qui dixit ad illum : Juravit Dominus et non pœnitebit eum, Tu es sacerdos in æternum. In tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere. Hic autem, quoniam permanet in æternum, perpetuum habet sacerdotium. Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, excelsior cœlis factus : qui non habet quotidie necessitatem, quemadmodum sacerdos, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populo. Hoc enim fecit semel, se offerendo.4 Lex enim homines constituit sacerdotes, infirmitatem habentes; sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum. (d) Capitulum autem super ea quæ dicuntur.5 Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cœlis, Sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Deus, et non homo. Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur. Unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat. Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, quum essent qui secundum legem offerrent munera, qui exemplari et umbræ deserviunt cœlestium, sicut responsum est Moysi, quum consummaret tabernaculum :6 Vide, inquit, omnia facito secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.

Footnotes

  1. (a) Hebr. iv, 14. ↩

  2. (b) Ibid. v, 1-6, 10, 11. ↩

  3. (c) Hebr. vii, 1-17. ↩

  4. Ibid. 26-28. ↩

  5. (d) Ibid. vii, 1-5. ↩

  6. Hebr. ix, 20-24. ↩

Chapter 56 of 74