Capitulum 56
Quibus virtutibus debeant esse ornati in sacris Ordinibus constituti, episcopi, sacerdotes, diaconi.
(a) FIDELIS sermo :1 si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, pudicum, ornatum, hospitalem, doctorem; non vinolentum, non percussorem, sed modestum; non litigiosum, non cupidum, suæ domui bene præpositum, filios habentem subditos cum omni castitate. Si quis autem suæ domui præesse nescit, quomodo Ecclesiæ Dei curam habebit? Non neophytum, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum diaboli. Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint et suis domibus. Qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent, et multam fiduciam in fide quæ est in Christo Jesu.
(b) Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros sicut et ego tibi disposui:2 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos. Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum; sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. (c) Adversus presbyterum noli accusationem recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.3
Footnotes
Chapter 57 of 74