Skip to the text

Capitulum 58

Qualiter conjugati debeant se habere, et de consilio continentiæ virginalis et vidualis.

(a) DE quibus autem scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere.1 Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Mulier sui corporis non habet potestatem, sed vir. Similiter et vir sui corporis non habet potestatem, sed mulier. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum revertimini in id ipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum; sed unusquisque proprium donum habet ex Deo, unus quidem sic, alius vero sic. Dico autem non nuptis et viduis: Bonum est illis, si sic permaneant, ut et ego. Quod si se non continent, nubant. Melius enim est nubere quam uri. His autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. Nam ceteris ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem; et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem. Alioqui et filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. Quod si infidelis discedit, discedat: non est enim servituti subjectus frater aut soror in ejusmodi. Unde enim scis, mulier, si virum salvum facies? Aut unde scis, vir, si mulierem salvam facies? nisi unicuique sicut divisit Deus.

De virginibus autem præceptum Domini non habeo; consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Existimo autem hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. Alligatus es uxori? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quærere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit. Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ sunt Domini, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori; et divisus est. Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat ea quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.2 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat; non peccat si nubat. Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens aliquam necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo servare virginem suam, bene facit. Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et qui non jungit, melius facit. Mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit. Quod si dormierit vir ejus, liberata est. Cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium. Puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.

(b) Mulieres viris suis subditæ sint, sicut domino: quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus Ecclesiæ.3 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam. Ita et viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, se ipsum diligit. Verumtamen et vos singuli unusquisque uxorem suam sicut se ipsum diligat. Uxor autem timeat virum. (c) Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.4 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad eas. (d) Honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus.5

Footnotes

  1. (a) I Cor. vii, 1-17. ↩

  2. I Cor. vii, 25-28, 32-40. ↩

  3. (b) Ephes. v, 22-25, 28, 33. ↩

  4. (c) Coloss. III, 18, 19. ↩

  5. (d) Hebr. XIII, 4. ↩

Chapter 59 of 74