Capitulum 57
De institutione et communione sacramenti Eucharistiæ; et quam damnabile sit illud indigne accipere.
(a) UT prudentibus loquor:1 vos ipsi judicate quod dico. Calix benedictionis cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? Quoniam unus panis et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno calice participamus.2 (b) Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis: quoniam Dominus noster Jesus Christus, in qua nocte tradebatur, accepit panem et gratias agens fregit, et dixit: Accipite et manducate; hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. Hoc facite quotiescumque biberitis, in meam commemorationem. Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat. Itaque quicumque manducaverit panem, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Ideo sunt inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. Itaque, fratres, quum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis.3 Cetera autem, quum venero, disponam.
Footnotes
Chapter 58 of 74