Capitulum 59
De quibusdam documentis pertinentibus generaliter ad viros, atque mulieres, et viduas.
(a) VOLO autem vos scire, quod omnis viri caput Christus est;1 caput autem mulieris, vir; caput vero Christi, Deus.
Omnis vir orans aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. Omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum. Unum est enim ac si decalvetur. Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, velet caput suum. Vir quidem non debet velare caput suum, quoniam imago et gloria est Dei. Mulier autem gloria est viri. Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. Ideo debet mulier velamen habere super caput suum, et propter angelos. Verumtamen neque vir sine muliere, neque mulier sine viro, in Domino. Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem. Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum? Nec ipsa natura docet vos. Quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi. Mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine dati sunt illi.
(b) Mulieres in ecclesiis taceant :2 non enim permittitur eis loqui, sed subjectas esse, sicut et lex dicit. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulierem loqui in ecclesia. An a vobis verbum Dei processit ? An in vos solos pervenit ? Si quis videtur propheta esse aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis : quoniam Domini sunt mandata. (c) Mulieres ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, aut veste pretiosa;3 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio. Adam enim primus formatus est, deinde Eva. Et Adam non est seductus, mulier autem seducta in prævaricatione fuit. Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
(d) Viduas honora, quæ vere viduæ sunt.4
Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discat primum domum suam bene regere, et mutuam vicem reddere parentibus. Hoc enim acceptum est coram Deo. Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus, nocte ac die. Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est. Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint. Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens : si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. Adolescentiores autem viduas devita. Quum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.5 Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam. Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur Ecclesia, ut his quæ vere viduæ sunt sufficiat.
Footnotes
Chapter 60 of 74