Skip to the text

Capitulum 60

Qualiter parentes habere se debeant ad sobolem suam, et econverso; qualiter etiam domini ad servos, et vice versa.

(a) FILII, obedite parentibus vestris in Domino :1 hoc enim justum est. Honora patrem tuum et matrem (quod est mandatum primum in promissione), ut sis longævus super terram. Et vos, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.2 (b) Filii, obedite parentibus vestris per omnia : hoc enim placitum est in Domino. Patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.3 (c) Non debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.

(d) Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo:4 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes; sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo; cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non sicut hominibus: scientes quoniam unusquisque, quodcumque fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus, sive liber. Et vos, domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cœlis, et personarum acceptio non est apud Deum. (e) Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, in simplicitate cordis, timentes Deum. Quodcumque facitis, ex animo operamini:5 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. (f) Domini, quod æquum et justum est, servis præstate:6 scientes quoniam et vos Dominum habetis in cælo. (g) Quicumque sub jugo sunt servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.7 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt; sed magis serviant, quia fideles sunt, quia beneficii participes sunt. (h) Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, non fraudantes;8 sed in omnibus fidem bonam ostendentes, ut doctrinam Salvatoris nostri ornent in omnibus.

Footnotes

  1. (a) Ephes. VI, 1-4. ↩

  2. (b) Coloss. III, 20, 21. ↩

  3. (c) II Cor. XII, 14. ↩

  4. (d) Ephes. VI, 5-9. ↩

  5. (e) Coloss. III, 22-24. ↩

  6. (f) Ibid. IV, 1. ↩

  7. (g) I Tim. VI, 1, 2. ↩

  8. (h) Tit. II, 9. ↩

Chapter 61 of 74