Skip to the text

Capitulum 61

Qualiter superiores habere se debeant ad subditos, et econtra; et de quibusdam documentis ad prœlatos spectantibus; et qualiter diversos diversimode instruere debeant.

(a) ROGAMUS autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos:1 ut habeatis illos abundantius in caritate, propter opus illorum.2 Pacem habete cum eis.3 (b) Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum. (c) Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, etc., ut supra.4 (d) Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Obedite præpositis vestris, et subjacete eis: ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri; ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim expedit vobis.5 (e) Ejusmodi cum honore habetote, et cum omni gaudio excipite.

(f) Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.6 Noli negligere gratiam quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii. Attende tibi, et doctrinæ. Insta in illis: hoc enim faciens, et te ipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.7 (g) Manus cito nemini imposueris; neque communicaveris peccatis alienis. (h) Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangelistæ, ministerium tuum imple.8 Sobrius esto. (i) Hæc commone testificans coram Domino.9 (j) Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones:10 qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, Lystris; quales persecutiones sustinui: et ex omnibus eripuit me Dominus. (k) Prædica verbum, insta opportune, importune;11 argue, obsecra, increpa, etc., ut supra.

(l) Exemplum esto fidelium, in verbo, in conversatione, in caritate.12 (m) Seniorem obsecra ut patrem;13 juvenes, ut fratres; anus, ut matres; juvenculas, ut sorores in omni castitate.14 (n) Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam: senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia; anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes, ut prudentiam doceant; adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis: ut non blasphemetur verbum Dei. Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.15 (o) Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu, enutritus verbis fidei et bonæ doctrinæ quam assecutus es.

Footnotes

  1. (a) I Thess. v, 12; 13. ↩

  2. (b) Ibid. IV, 8. ↩

  3. (c) I Tim. v, 17. ↩

  4. (d) Hebr. XIII, 7, 17. ↩

  5. (e) Philipp. II, 29. ↩

  6. (f) I Tim. IV, 13, 14, 16. ↩

  7. (g) Ibid. v, 22. ↩

  8. (h) II Tim. IV, 5. ↩

  9. (i) Ibid. II, 14. ↩

  10. (j) Ibid. III, 10, 11. ↩

  11. (k) Ibid. IV, 2. ↩

  12. (l) I Tim. IV, 12. ↩

  13. (m) Ibid. v, 1, 2. ↩

  14. (n) Tit. II, 1-6. ↩

  15. (o) 1 Tim. IV, 6. ↩

Chapter 62 of 74